| Atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non | 48.3 |
| tacente me maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et | |
| copiosissimo, <Q.> Hortensio, multa gravissime dicta sunt. | 5 |
| Quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante | |
| me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia et | |
| facultate dicendi, M. Crassus, ego in extremo non partem | |
| aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi | |
| videretur. Itaque in isdem rebus fere versor et quoad | 10 |
| possum, iudices, occurro vestrae satietati. Sed tamen, | |
| Servi, quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, cum | |
| populum Romanum in eum metum adduxisti ut pertimesceret | |
| ne consul Catilina fieret, dum tu accusationem comparares | |
| deposita atque abiecta petitione? Etenim te inquirere | 49.1 |
| videbant, tristem ipsum, maestos amicos; observationes, | |
| testificationes, seductiones testium, secessiones subscri- | |
| ptorum animadvertebant, quibus rebus certe ipsi candida- | |
| torum <voltus> obscuriores videri solent; Catilinam interea | 5 |
| alacrem atque laetum, stipatum choro iuventutis, vallatum | |
| indicibus atque sicariis, inflatum cum spe militum <tum> | |
| conlegae mei, quem ad modum dicebat ipse, promissis, | |
| circumfluentem colonorum Arretinorum et Faesulanorum | |
| exercitu; quam turbam dissimillimo ex genere distinguebant | 10 |
| homines perculsi Sullani temporis calamitate. Voltus erat | |
| ipsius plenus furoris, oculi sceleris, sermo adrogantiae, sic ut | |
| ei iam exploratus et domi conditus consulatus videretur. | |
| Murenam contemnebat, Sulpicium accusatorem suum nu- | |
| merabat non competitorem; ei vim denuntiabat, rei publicae | 15 |
| minabatur. Quibus rebus qui timor bonis omnibus iniectus | 50.1 |
| sit quantaque desperatio rei publicae, si ille factus esset, | |
| nolite a me commoneri velle; vosmet ipsi vobiscum recorda- | |
| mini. Meministis enim, cum illius nefarii gladiatoris voces | |
| percrebruissent quas habuisse in contione domestica dice- | 5 |
| batur, cum miserorum fidelem defensorem negasset inveniri | |
| posse nisi eum qui ipse miser esset; integrorum et fortuna- | |
| torum promissis saucios et miseros credere non oportere; | |
| qua re qui consumpta replere, erepta reciperare vellent, | |
| spectarent quid ipse deberet, quid possideret, quid auderet; | 10 |
| minime timidum et valde calamitosum esse oportere eum | |
| qui esset futurus dux et signifer calamitosorum. Tum igitur, | 51.1 |
| his rebus auditis, meministis fieri senatus consultum referente | |
| me ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in | |
| senatu agere possemus. Itaque postridie frequenti senatu | |
| Catilinam excitavi atque eum de his rebus iussi, si quid | 5 |
| vellet, quae ad me adlatae essent dicere. Atque ille, ut | |
| semper fuit apertissimus, non se purgavit sed indicavit | |
| atque induit. Tum enim dixit duo corpora esse rei publicae, | |
| unum debile infirmo capite, alterum firmum sine capite; | |
| huic, si ita de se meritum esset, caput se vivo non defuturum. | 10 |
| Congemuit senatus frequens neque tamen satis severe pro | |
| rei indignitate decrevit; nam partim ideo fortes in decer- | |
| nendo non erant, quia nihil timebant, partim, quia <omnia>. | |
| Erupit e senatu triumphans gaudio quem omnino vivum | |
| illinc exire non oportuerat, praesertim cum idem ille in | 15 |
| eodem ordine paucis diebus ante Catoni, fortissimo viro, | |
| iudicium minitanti ac denuntianti respondisset, si quod | |
| esset in suas fortunas incendium excitatum, id se non aqua | |
| sed ruina restincturum. His tum rebus commotus et quod | 52.1 |
| homines iam tum coniuratos cum gladiis in campum deduci | |
| a Catilina sciebam, descendi in campum cum firmissimo | |
| praesidio fortissimorum virorum et cum illa lata insignique | |
| lorica, non quae me tegeret—etenim sciebam Catilinam non | 5 |
| latus aut ventrem sed caput et collum solere petere—verum | |
| ut omnes boni animadverterent et, cum in metu et periculo | |
| consulem viderent, id quod est factum, ad opem prae- | |
| sidiumque concurrerent. Itaque cum te, Servi, remissiorem | |
| in petendo putarent, Catilinam et spe et cupiditate inflam- | 10 |
| matum viderent, omnes qui illam ab re publica pestem | |
| depellere cupiebant ad Murenam se statim contulerunt. | |
| Magna est autem comitiis consularibus repentina voluntatum | 53.1 |
| inclinatio, praesertim cum incubuit ad virum bonum et | |
| multis aliis adiumentis petitionis ornatum. Qui cum | |
| honestissimo patre atque maioribus, modestissima adule- | |
| scentia, clarissima legatione, praetura probata in iure, grata | 5 |
| in munere, ornata in provincia petisset diligenter, et ita | |
| petisset ut neque minanti cederet neque cuiquam minaretur, | |
| huic mirandum est magno adiumento Catilinae subitam | |
| spem consulatus adipiscendi fuisse? |