| Nunc mihi tertius ille locus est relictus orationis, de | 54.1 |
| ambitus criminibus, perpurgatus ab eis qui ante me dixerunt, | |
| a me, quoniam ita Murena voluit, retractandus; quo in loco | |
| <C.> Postumo, familiari meo, ornatissimo viro, de divisorum | |
| indiciis et de deprehensis pecuniis, adulescenti ingenioso et | 5 |
| bono, Ser. Sulpicio, de equitum centuriis, M. Catoni, homini | |
| in omni virtute excellenti, de ipsius accusatione, de senatus | |
| consulto, de re publica respondebo. Sed pauca quae meum | 55.1 |
| animum repente moverunt prius de L. Murenae fortuna | |
| conquerar. Nam cum saepe antea, iudices, et ex aliorum | |
| miseriis et ex meis curis laboribusque cotidianis fortunatos | |
| eos homines iudicarem qui remoti a studiis ambitionis | 5 |
| otium ac tranquillitatem vitae secuti sunt, tum vero in his | |
| L. Murenae tantis tamque improvisis periculis ita sum | |
| animo adfectus ut non queam satis neque communem | |
| omnium nostrum condicionem neque huius eventum fortu- | |
| namque miserari. Qui primum, dum ex honoribus continuis | 10 |
| familiae maiorumque suorum unum ascendere gradum digni- | |
| tatis conatus est, venit in periculum ne et ea quae <ei> relicta, | |
| et haec quae ab ipso parta sunt amittat, deinde propter | |
| studium novae laudis etiam in veteris fortunae discrimen | |
| adducitur. Quae cum sunt gravia, iudices, tum illud | 56.1 |
| acerbissimum est quod habet eos accusatores, non qui | |
| odio inimicitiarum ad accusandum, sed qui studio accusandi | |
| ad inimicitias descenderint. Nam ut omittam Servium | |
| Sulpicium quem intellego non iniuria L. Murenae sed | 5 |
| honoris contentione permotum, accusat paternus amicus, | |
| C. Postumus, vetus, ut ait ipse, vicinus ac necessarius, qui | |
| necessitudinis causas compluris protulit, simultatis nullam | |
| commemorare potuit. Accusat Ser. Sulpicius, sodalis | |
| filius, cuius ingenio paterni omnes necessarii munitiores | 10 |
| esse debebant. Accusat M. Cato qui cum a Murena nulla | |
| re umquam alienus fuit, tum ea condicione nobis erat in | |
| hac civitate natus ut eius opes, ut ingenium praesidio multis | |
| etiam alienis, exitio vix cuiquam inimico esse deberet. | |
| Respondebo igitur Postumo primum qui nescio quo pacto | 57.1 |
| mihi videtur praetorius candidatus in consularem quasi | |
| desultorius in quadrigarum curriculum incurrere. Cuius | |
| competitores si nihil deliquerunt, dignitati eorum concessit, | |
| cum petere destitit; sin autem eorum aliquis largitus est, | 5 |
| expetendus amicus est qui alienam potius iniuriam quam | |
| suam persequatur. |