| De Postvmi criminibvs, de Servi advlescentis. | 57.8 |
| Venio nunc ad M. Catonem, quod est fundamentum ac | 58.1 |
| robur totius accusationis; qui tamen ita gravis est accusator | |
| et vehemens ut multo magis eius auctoritatem quam crimi- | |
| nationem pertimescam. In quo ego accusatore, iudices, | |
| primum illud deprecabor ne quid L. Murenae dignitas illius, | 5 |
| ne quid exspectatio tribunatus, ne quid totius vitae splendor | |
| et gravitas noceat, denique ne ea soli huic obsint bona | |
| M. Catonis quae ille adeptus est ut multis prodesse possit. | |
| Bis consul fuerat P. Africanus et duos terrores huius imperi, | |
| Carthaginem Numantiamque, deleverat cum accusavit L. | 10 |
| Cottam. Erat in <eo> summa eloquentia, summa fides, summa | |
| integritas, auctoritas tanta quanta in imperio populi Romani | |
| quod illius opera tenebatur. Saepe hoc maiores natu dicere | |
| audivi, hanc accusatoris eximiam vim <et> dignitatem plurimum | |
| L. Cottae profuisse. Noluerunt sapientissimi homines qui | 15 |
| tum rem illam iudicabant ita quemquam cadere in iudicio | |
| ut nimiis adversarii viribus abiectus videretur. Quid? | 59.1 |
| Ser. Galbam—nam traditum memoriae <est>—nonne proavo | |
| tuo, fortissimo atque florentissimo viro, M. Catoni, incumbenti | |
| ad eius perniciem populus Romanus eripuit? Semper in | |
| hac civitate nimis magnis accusatorum opibus et populus | 5 |
| universus et sapientes ac multum in posterum prospicientes | |
| iudices restiterunt. Nolo accusator in iudicium potentiam | |
| adferat, non vim maiorem aliquam, non auctoritatem | |
| excellentem, non nimiam gratiam. Valeant haec omnia ad | |
| salutem innocentium, ad opem impotentium, ad auxilium | 10 |
| calamitosorum, in periculo vero et in pernicie civium repu- | |
| dientur. Nam si quis hoc forte dicet, Catonem descensurum | 60.1 |
| ad accusandum non fuisse, nisi prius de causa iudicasset, | |
| iniquam legem, iudices, et miseram condicionem instituet | |
| periculis hominum, si existimabit iudicium accusatoris in | |
| reum pro aliquo praeiudicio valere oportere. | 5 |