Qua re, ut ad id quod institui revertar, tolle mihi e causa
|
67.1
|
nomen Catonis, remove vim, praetermitte auctoritatem quae
|
|
in iudiciis aut nihil valere aut ad salutem debet valere, con-
|
|
gredere mecum criminibus ipsis. Quid accusas, Cato, quid
|
|
adfers ad iudicium, quid arguis? Ambitum accusas; non
|
5
|
defendo. Me reprehendis, quod idem defendam quod
|
|
lege punierim. Punivi ambitum, non innocentiam; am-
|
|
bitum vero ipsum vel tecum accusabo, si voles. Dixisti
|
|
senatus consultum me referente esse factum, si mercede
|
|
obviam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladia-
|
10
|
toribus volgo locus tributim et item prandia si volgo essent
|
|
data, contra legem Calpurniam factum videri. Ergo ita
|
|
senatus iudicat, contra legem facta haec videri, si facta sint;
|
|
decernit quod nihil opus est, dum candidatis morem gerit.
|
|
Nam factum sit necne vehementer quaeritur; sin factum
|
15
|
sit, quin contra legem sit dubitare nemo potest. Est igitur
|
68.1
|
ridiculum, quod est dubium, id relinquere incertum, quod
|
|
nemini dubium potest esse, id iudicare. Atque id de-
|
|
cernitur omnibus postulantibus candidatis, ut ex senatus
|
|
consulto neque cuius intersit, neque contra quem sit
|
5
|
intellegi possit. Qua re doce ab L. Murena illa esse
|
|
commissa; tum egomet tibi contra legem commissa esse
|
|
concedam.
|
|
'Multi obviam prodierunt de provincia decedenti.' Con-
|
|
sulatum petenti solet fieri; eccui autem non proditur rever-
|
10
|
tenti? 'Quae fuit ista multitudo?' Primum, si tibi istam
|
|
rationem non possim reddere, quid habet admirationis tali
|
|
viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse mul-
|
|
tos? quod nisi esset factum, magis mirandum videretur.
|
|
Quid? si etiam illud addam quod a consuetudine non ab-
|
69.1
|
horret, rogatos esse multos, num aut criminosum sit aut
|
|
mirandum, qua in civitate rogati infimorum hominum filios
|
|
prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire sole-
|
|
amus, in ea non esse gravatos homines prodire hora tertia
|
5
|
in campum Martium, praesertim talis viri nomine rogatos?
|
|
Quid? si omnes societates venerunt quarum ex numero
|
|
multi sedent iudices; quid? si multi homines nostri ordinis
|
|
honestissimi; quid? si illa officiosissima quae neminem
|
|
patitur non honeste in urbem introire tota natio candida-
|
10
|
torum, si denique ipse accusator noster Postumus obviam
|
|
cum bene magna caterva sua venit, quid habet ista multi-
|
|
tudo admirationis? Omitto clientis, vicinos, tribulis, exerci-
|
|
tum totum Luculli qui ad triumphum per eos dies venerat;
|
|
hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo
|
15
|
dignitati nullius umquam sed ne voluntati quidem defuisse.
|
|
At sectabantur multi. Doce mercede; concedam esse
|
70.1
|
crimen. Hoc quidem remoto quid reprendis? 'Quid
|
|
opus est' inquit 'sectatoribus?' A me tu id quaeris, quid
|
|
opus sit eo quo semper usi sumus? Homines tenues unum
|
|
habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendi
|
5
|
benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam atque
|
|
adsectationem. Neque enim fieri potest neque postulan-
|
|
dum est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos neces-
|
|
sarios candidatos adsectentur totos dies; a quibus si domus
|
|
nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno
|
10
|
basilicae spatio honestamur, diligenter observari videmur
|
|
et coli; tenuiorum amicorum et non occupatorum est ista
|
|
adsiduitas, quorum copia bonis viris et beneficis deesse non
|
|
solet. Noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum
|
71.1
|
fructum offici, Cato; sine eos qui omnia a nobis sperant
|
|
habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint.
|
|
Si nihil erit praeter ipsorum suffragium, tenues, etsi suffra-
|
|
gantur, nil valent gratia. Ipsi denique, ut solent loqui, non
|
5
|
dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum suam
|
|
possunt. Atque haec a nobis petunt omnia neque ulla
|
|
re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compen-
|
|
sari putant posse. Itaque et legi Fabiae quae est de numero
|
|
sectatorum, et senatus consulto quod est L. Caesare consule
|
10
|
factum restiterunt. Nulla est enim poena quae possit
|
|
observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum
|
|
excludere. At spectacula sunt tributim data et ad pran-
|
72.1
|
dium volgo vocati. Etsi hoc factum a Murena omnino,
|
|
iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum
|
|
est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae con-
|
|
questiones in senatu habitae punctorum nobis, Servi, detra-
|
5
|
xerint. Quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum
|
|
nostrorum memoria quo haec sive ambitio est sive libera-
|
|
litas non fuerit ut locus et in circo et in foro daretur
|
|
amicis et tribulibus? Haec homines tenuiores praemia
|
|
commodaque a suis tribulibus vetere instituto adseque-
|
10
|
bantur * * *
|
|