Praefectum fabrum semel locum tribulibus suis dedisse,
|
73.1
|
quid statuent in viros primarios qui in circo totas tabernas
|
|
tribulium causa compararunt? Haec omnia sectatorum,
|
|
spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine in
|
|
tuam nimiam diligentiam, Servi, coniecta sunt, in quibus
|
5
|
tamen Murena ab senatus auctoritate defenditur. Quid
|
|
enim? senatus num obviam prodire crimen putat? Non,
|
|
sed mercede. Convince. Num sectari multos? Non, sed
|
|
conductos. Doce. Num locum ad spectandum dare aut
|
|
<ad> prandium invitare? Minime, sed volgo, passim. Quid
|
10
|
est volgo? Vniversos. Non igitur, si L. Natta, summo
|
|
loco adulescens, qui et quo animo iam sit et qualis vir
|
|
futurus sit videmus, in equitum centuriis voluit esse et ad
|
|
hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus,
|
|
id erit eius vitrico fraudi aut crimini, nec, si virgo Vestalis,
|
15
|
huius propinqua et necessaria, locum suum gladiatorium
|
|
concessit huic, non et illa pie fecit et hic a culpa est remo-
|
|
tus. Omnia haec sunt officia necessariorum, commoda
|
|
tenuiorum, munia candidatorum.
|
|
At enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum
|
74.1
|
esse adlici benivolentiam cibo, negat iudicium hominum in
|
|
magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere.
|
|
Ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur?
|
|
'Quippe' inquit 'tu mihi summum imperium, tu sum-
|
5
|
mam auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas foven-
|
|
dis hominum sensibus et deleniendis animis et adhibendis
|
|
voluptatibus? Vtrum lenocinium' inquit 'a grege deli-
|
|
catae iuventutis, an orbis terrarum imperium a populo
|
|
Romano petebas?' Horribilis oratio; sed eam usus, vita,
|
10
|
mores, civitas ipsa respuit. Neque tamen Lacedaemonii,
|
|
auctores istius vitae atque orationis, qui cotidianis epulis in
|
|
robore accumbunt, neque vero Cretes quorum nemo gu-
|
|
stavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui
|
|
tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas
|
15
|
retinuerunt; quorum alteri uno adventu nostri exercitus
|
|
deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio disciplinam suam
|
|
legesque conservant. Qua re noli, Cato, maiorum instituta
|
75.1
|
quae res ipsa, quae diuturnitas imperi comprobat nimium
|
|
severa oratione reprehendere. Fuit eodem ex studio vir
|
|
eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis,
|
|
Q. Tubero. Is, cum epulum Q. Maximus P. Africani,
|
5
|
patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a
|
|
Maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem
|
|
Africani sororis filius. Atque ille, homo eruditissimus ac
|
|
Stoicus, stravit pelliculis haedinis lectulos Punicanos et
|
|
exposuit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus
|
10
|
mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur;
|
|
quem cum supremo eius die Maximus laudaret, gratias egit
|
|
dis immortalibus quod ille vir in hac re publica potissi-
|
|
mum natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum
|
|
imperium ubi ille esset. Huius in morte celebranda gravi-
|
15
|
ter tulit populus Romanus hanc perversam sapientiam
|
|
Tuberonis, itaque homo integerrimus, civis optimus, cum
|
76.1
|
esset L. Pauli nepos, P. Africani, ut dixi, sororis filius, his
|
|
haedinis pelliculis praetura deiectus est. Odit populus
|
|
Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam dili-
|
|
git; non amat profusas epulas, sordis et inhumanitatem
|
5
|
multo minus; distinguit rationem officiorum ac temporum,
|
|
vicissitudinem laboris ac voluptatis. Nam quod ais nulla
|
|
re adlici hominum mentis oportere ad magistratum man-
|
|
dandum nisi dignitate, hoc tu ipse in quo summa est digni-
|
|
tas non servas. Cur enim quemquam ut studeat tibi, ut te
|
10
|
adiuvet rogas? Rogas tu me ut mihi praesis, ut commit-
|
|
tam ego me tibi. Quid tandem? istuc me rogari oportet
|
|
abs te, an te potius a me ut pro mea salute laborem pericu-
|
|
lumque suscipias? Quid quod habes nomenclatorem? in
|
77.1
|
eo quidem fallis et decipis. Nam, si nomine appellari abs
|
|
te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo
|
|
tuo quam tibi. Sin iam noris, tamen<ne> per monitorem
|
|
appellandi sunt cum petis, quasi incertus sis? Quid quod,
|
5
|
cum admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? Quid,
|
|
postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? Haec
|
|
omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt; sin per-
|
|
pendere ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima.
|
|
Qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum,
|
10
|
gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri com-
|
|
paraverunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est
|
|
quae liberalitatem magis significat quam largitionem.
|
|