At enim te ad accusandum res publica adduxit. Credo, 78.1
Cato, te isto animo atque ea opinione venisse; sed tu im-
prudentia laberis. Ego quod facio, iudices, cum amicitiae
dignitatisque L. Murenae gratia facio, tum me pacis, oti,
concordiae, libertatis, salutis, vitae denique omnium nostrum 5
causa facere clamo atque testor. Audite, audite consulem,
iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies
atque noctes de re publica cogitantem! Non usque eo
L. Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut ea
copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum 10
arbitraretur. Latius patet illius sceleris contagio quam quis-
quam putat, ad pluris pertinet. Intus, intus, inquam, est
equus Troianus; a quo numquam me consule dormientes
opprimemini. Quaeris a me ecquid ego Catilinam metuam. 79.1
Nihil, et curavi ne quis metueret, sed copias illius quas hic
video dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc
exercitus L. Catilinae quam isti qui illum exercitum dese-
ruisse dicuntur. Non enim deseruerunt sed ab illo in 5
speculis atque insidiis relicti in capite atque in cervicibus
nostris restiterunt. Hi et integrum consulem et bonum
imperatorem et natura et fortuna cum rei publicae salute
coniunctum deici de urbis praesidio et de custodia civitatis
vestris sententiis deturbari volunt. Quorum ego ferrum 10
et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro, compressi
etiam domi meae saepe, iudices, his vos si alterum con-
sulem tradideritis, plus multo erunt vestris sententiis quam
suis gladiis consecuti. Magni interest, iudices, id quod ego
multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis 15
Ianuariis in re publica duo consules. Nolite arbitrari, 80.1
mediocribus consiliis aut usitatis viis <eos> uti. Non lex
improba, non perniciosa largitio, non auditum aliquando
aliquod malum rei publicae quaeritur. Inita sunt in hac
civitate consilia, iudices, urbis delendae, civium trucidan- 5
dorum, nominis Romani exstinguendi. Atque haec cives,
cives, inquam, si eos hoc nomine appellari fas est, de patria
sua et cogitant et cogitaverunt. Horum ego cotidie con-
siliis occurro, audaciam debilito, sceleri resisto. Sed moneo,
iudices. In exitu iam est meus consulatus; nolite mihi 10
subtrahere vicarium meae diligentiae, nolite adimere eum cui
rem publicam cupio tradere incolumem ab his tantis peri-
culis defendendam.