Atque ad haec mala, iudices, quid accedat aliud non 81.1
videtis? Te, te appello, Cato; nonne prospicis tempe-
statem anni tui? Iam enim <in> hesterna contione intonuit
vox perniciosa designati tribuni, conlegae tui; contra quem
multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te 5
ad tribunatus petitionem vocaverunt. Omnia quae per hoc
triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L. Cati-
lina et Cn. Pisone initum consilium senatus interficiendi
scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erum-
punt. Qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae 82.1
nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non
solum meo sed multo etiam magis divino consilio eripiar
atque evolem? Neque isti me meo nomine interfici sed
vigilantem consulem de rei publicae praesidio demoveri 5
volunt. Nec minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione,
si possent, tollere; id quod, mihi crede, et agunt et moli-
untur. Vident quantum in te sit animi, quantum ingeni,
quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed,
cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribu- 10
niciam viderint, tum se facilius inermem et debilitatum te
oppressuros arbitrantur. Nam ne sufficiatur consul non
timent. Vident in tuorum potestate conlegarum fore; spe-
rant sibi <D.> Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine
consule, rem publicam sine praesidio obici posse. His 83.1
tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M. Cato, qui
mihi non tibi, sed patriae natus esse <videris>, videre quid
agatur, retinere adiutorem, defensorem, socium in re pu-
blica, consulem non cupidum, consulem, quod maxime 5
tempus hoc postulat, fortuna constitutum ad amplexandum
otium, scientia ad bellum gerendum, animo et usu ad quod
velis negotium <sustinendum>.