Quamquam huiusce rei potestas omnis in vobis sita est,
|
83.9
|
iudices; totam rem publicam vos in hac causa tenetis, vos
|
10
|
gubernatis. Si L. Catilina cum suo consilio nefariorum
|
|
hominum quos secum eduxit hac de re posset iudicare,
|
|
condemnaret L. Murenam, si interficere posset, occideret.
|
|
Petunt enim rationes illius ut orbetur auxilio res publica,
|
|
ut minuatur contra suum furorem imperatorum copia, ut
|
15
|
maior facultas tribunis plebis detur depulso adversario
|
|
seditionis ac discordiae concitandae. Idemne igitur
|
|
delecti ex amplissimis ordinibus honestissimi atque
|
|
sapientissimi viri iudicabunt quod ille importunissimus
|
|
gladiator, hostis rei publicae iudicaret? Mihi credite,
|
84.1
|
iudices, in hac causa non solum de L. Murenae verum
|
|
etiam de vestra salute sententiam feretis. In discrimen
|
|
extremum venimus; nihil est iam unde nos reficiamus aut
|
|
ubi lapsi resistamus. Non solum minuenda non sunt
|
5
|
auxilia quae habemus sed etiam nova, si fieri possit, com-
|
|
paranda. Hostis est enim non apud Anienem, quod bello
|
|
Punico gravissimum visum est, sed in urbe, in foro—di
|
|
immortales! sine gemitu hoc dici non potest—non nemo
|
|
etiam in illo sacrario rei publicae, in ipsa, inquam, curia
|
10
|
non nemo hostis est. Di faxint ut meus conlega, vir fortissi-
|
|
mus, hoc Catilinae nefarium latrocinium armatus opprimat!
|
|
ego togatus vobis bonisque omnibus adiutoribus hoc quod
|
|
conceptum res publica periculum parturit consilio discutiam
|
|
et comprimam. Sed quid tandem fiet, si haec elapsa de
|
85.1
|
manibus nostris in eum annum qui consequitur redundarint?
|
|
Vnus erit consul, et is non in administrando bello sed in
|
|
sufficiendo conlega occupatus. Hunc iam qui impedituri
|
|
sint * * * illa pestis immanis importuna Catilinae prorumpet,
|
5
|
qua po * * * minatur; in agros suburbanos repente advolabit;
|
|
versabitur <in urbe> furor, in curia timor, in foro coniuratio,
|
|
in campo exercitus, in agris vastitas; omni autem in sede
|
|
ac loco ferrum flammamque metuemus. Quae iam diu
|
|
comparantur, eadem ista omnia, si ornata suis praesidiis
|
10
|
erit res publica, facile et magistratuum consiliis et privatorum
|
|
diligentia comprimentur.
|
|