Quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa,
|
86.1
|
qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos pro mea
|
|
summa et vobis cognita in re publica diligentia moneo,
|
|
pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi
|
|
obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae vestrae et
|
5
|
ceterorum civium consulatis; deinde ego idem et defensoris
|
|
et amici officio adductus oro atque obsecro, iudices, ut ne
|
|
hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore
|
|
confecti, L. Murenae, recentem gratulationem nova lamen-
|
|
tatione obruatis. Modo maximo beneficio populi Romani
|
10
|
ornatus fortunatus videbatur, quod primus in familiam
|
|
veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum
|
|
attulisset; nunc idem <in> squalore et sordibus, confectus
|
|
morbo, lacrimis ac maerore perditus vester est supplex,
|
|
iudices, vestram fidem obtestatur, <vestram> misericordiam
|
15
|
implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur.
|
|
Nolite, per deos immortalis! iudices, hac eum cum re qua
|
87.1
|
se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis
|
|
honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare.
|
|
Atque ita vos L. Murena, iudices, orat atque obse-
|
|
crat, si iniuste neminem laesit, si nullius auris volun-
|
5
|
tatemve violavit, si nemini, ut levissime dicam, odio
|
|
nec domi nec militiae fuit, sit apud vos modestiae
|
|
locus, sit demissis hominibus perfugium, sit auxilium
|
|
pudori. Misericordiam spoliatio consulatus magnam ha-
|
|
bere debet, iudices; una enim eripiuntur cum con-
|
10
|
sulatu omnia; invidiam vero his temporibus habere
|
|
consulatus ipse nullam potest; obicitur enim contionibus
|
|
seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae, ad
|
|
omne denique periculum atque ad omnem iniuriam solus
|
|
opponitur. Qua re quid invidendum Murenae aut cuiquam
|
88.1
|
nostrum sit in hoc praeclaro consulatu non video, iudices;
|
|
quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur
|
|
et vos videre et perspicere potestis. Si, quod Iuppiter omen
|
|
avertat! hunc vestris sententiis adflixeritis, quo se miser
|
5
|
vertet? domumne? ut eam imaginem clarissimi viri,
|
|
parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua
|
|
gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia
|
|
lugentemque videat? An ad matrem quae misera modo
|
|
consulem osculata filium suum nunc cruciatur et sollicita
|
10
|
est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate
|
|
conspiciat? Sed quid eius matrem aut domum appello
|
89.1
|
quem nova poena legis et domo et parente et omnium
|
|
suorum consuetudine conspectuque privat? Ibit igitur in
|
|
exsilium miser? Quo? ad Orientisne partis in quibus
|
|
annos multos legatus fuit, exercitus duxit, res maximas
|
5
|
gessit? At habet magnum dolorem, unde cum honore
|
|
decesseris, eodem cum ignominia reverti. An se in con-
|
|
trariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem
|
|
nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem
|
|
lugentem, maerentem, exsulem videat? In ea porro
|
10
|
provincia quo animo C. Murenam fratrem suum aspiciet?
|
|
Qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque
|
|
lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque
|
|
sermonis, cum, quibus in locis paucis ante diebus factum
|
|
esse consulem Murenam nuntii litteraeque celebrassent et
|
15
|
unde hospites atque amici gratulatum Romam concurre-
|
|
rent, repente exstiterit ipse nuntius suae calamitatis!
|
90.1
|
Quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienis-
|
|
sima <a> mansuetudine et misericordia vestra, iudices,
|
|
conservate populi Romani beneficium, reddite rei publicae
|
|
consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo,
|
5
|
date generi et familiae, date etiam Lanuvio, municipio
|
|
honestissimo, quod in hac tota <causa> frequens maestum-
|
|
que vidistis. Nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae,
|
|
cui omnis consules facere necesse est, domesticum et
|
|
suum consulem potissimum avellere. Quem ego vobis,
|
10
|
si quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis
|
|
confirmatio mea, consul consulem, iudices, ita commendo
|
|
<ut> cupidissimum oti, studiosissimum bonorum, acerrimum
|
|
contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic
|
|
coniurationi quae nunc rem publicam labefactat futurum
|
15
|
esse promittam et spondeam.
|
|