| Hic tu epistulam meam saepe recitas quam ego ad Cn. | 67.1 |
| Pompeium de meis rebus gestis et de summa re publica | |
| misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam quaeris et, si | |
| furorem incredibilem biennio ante conceptum erupisse in | |
| meo consulatu scripsi, me hoc demonstrasse dicis, Sullam | 5 |
| in illa fuisse superiore coniuratione. Scilicet ego is sum | |
| qui existimem Cn. Pisonem et Catilinam et Vargunteium | |
| et Autronium nihil scelerate, nihil audacter ipsos per sese | |
| sine P. Sulla facere potuisse. De quo etiam si quis dubi- | 68.1 |
| tasset antea an id quod tu arguis cogitasset, ut interfecto | |
| patre tuo consul descenderet Kalendis Ianuariis cum licto- | |
| ribus, sustulisti hanc suspicionem, cum dixisti hunc, ut | |
| Catilinam consulem efficeret, contra patrem tuum operas | 5 |
| et manum comparasse. Quod si tibi ego confitear, tu mihi | |
| concedas necesse est hunc, cum Catilinae suffragaretur, | |
| nihil de suo consulatu, quem iudicio amiserat, per vim | |
| recuperando cogitavisse. Neque enim istorum facinorum | |
| tantorum, tam atrocium crimen, iudices, P. Sullae persona | 10 |
| suscipit. |