| At enim et gladiatores et omnis ista vis rogationis Cae- | 62.7 |
| ciliae causa comparabatur. Atque hoc loco in L. Caecilium, | |
| pudentissimum atque ornatissimum virum, vehementer in- | |
| vectus est. Cuius ego de virtute et constantia, iudices, | 10 |
| tantum dico, talem hunc in ista rogatione quam promul- | |
| garat non de tollenda, sed de levanda calamitate fratris sui | |
| fuisse ut consulere voluerit fratri, cum re publica pugnare | |
| noluerit; promulgarit impulsus amore fraterno, destiterit | |
| fratris auctoritate deductus. Atque in ea re per L. Caeci- | 63.1 |
| lium Sulla accusatur in qua re est uterque laudandus. Pri- | |
| mum Caecilius—quid? 'id promulgavit in quo res iudicatas | |
| videbatur voluisse rescindere, ut restitueretur Sulla.' Recte | |
| reprehendis; status enim rei publicae maxime iudicatis | 5 |
| rebus continetur; neque ego tantum fraterno amori dandum | |
| arbitror ut quisquam, dum saluti suorum consulat, commu- | |
| nem relinquat. <At> nihil de iudicio ferebat, sed poenam | |
| ambitus eam referebat quae fuerat nuper superioribus legibus | |
| constituta. Itaque hac rogatione non iudicum sententia, | 10 |
| sed legis vitium corrigebatur. Nemo iudicium reprehendit, | |
| cum de poena queritur, sed legem. Damnatio est enim | |
| iudicum, quae manebat, poena legis, quae levabatur. Noli | 64.1 |
| igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa | |
| cum gravitate et dignitate alienare a causa. Nemo labe- | |
| factare iudicium est conatus, nihil est eius modi promulga- | |
| tum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum | 5 |
| potestatem perpetuandam, legis acerbitatem mitigandam | |
| putavit. Sed quid ego de hoc plura disputem? Dicerem | |
| fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam longius | |
| quam finis cotidiani offici postulat L. Caecilium pietas et | |
| fraternus amor propulisset, implorarem sensus vestros, unius | 10 |
| cuiusque indulgentiam in suos testarer, peterem veniam | |
| errato L. Caecili ex intimis vestris cogitationibus atque ex | |
| humanitate communi. Lex dies fuit proposita paucos, ferri | 65.1 |
| coepta numquam, deposita est in senatu. Kalendis Ianua- | |
| riis cum in Capitolium nos senatum convocassemus, nihil | |
| est actum prius, et id mandatu Sullae Q. Metellus praetor | |
| se loqui dixit Sullam illam rogationem de se nolle ferri. | 5 |
| Ex illo tempore L. Caecilius egit de re publica multa; | |
| agrariae legi, quae tota a me reprehensa et abiecta est, se | |
| intercessorem fore professus est, improbis largitionibus re- | |
| stitit, senatus auctoritatem numquam impedivit, ita se gessit | |
| in tribunatu ut onere deposito domestici offici nihil postea | 10 |
| nisi de rei publicae commodis cogitarit. Atque in ipsa | 66.1 |
| rogatione ne per vim quid ageretur, quis tum nostrum | |
| Sullam aut Caecilium verebatur? nonne omnis ille terror, | |
| omnis seditionis timor atque opinio ex Autroni improbitate | |
| pendebat? Eius voces, eius minae ferebantur, eius aspectus, | 5 |
| concursatio, stipatio, greges hominum perditorum metum | |
| nobis seditionesque adferebant. Itaque P. Sulla hoc im- | |
| portunissimo cum honoris tum etiam calamitatis socio atque | |
| comite et secundas fortunas amittere coactus est et in ad- | |
| versis sine ullo remedio atque adlevamento permanere. | 10 |