| Iam vero quod obiecit Pompeianos esse a Sulla impulsos | 60.1 |
| ut ad istam coniurationem atque ad hoc nefarium facinus | |
| accederent, id cuius modi sit intellegere non possum. An tibi | |
| Pompeiani coniurasse videntur? Quis hoc dixit umquam, | |
| aut quae fuit istius rei vel minima suspicio? 'Diiunxit,' | 5 |
| inquit, 'eos a colonis ut hoc discidio ac dissensione facta | |
| oppidum in sua potestate posset per Pompeianos habere.' | |
| Primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio de- | |
| lata ad patronos est, cum iam inveterasset ac multos annos | |
| esset agitata; deinde ita a patronis res cognita est ut nulla | 10 |
| in re a ceterorum sententiis Sulla dissenserit; postremo | |
| coloni ipsi sic intellegunt, non Pompeianos a Sulla magis | |
| quam sese esse defensos. Atque hoc, iudices, ex hac fre- | 61.1 |
| quentia colonorum, honestissimorum hominum, intellegere | |
| potestis, qui adsunt, laborant, hunc patronum, defensorem, | |
| custodem illius coloniae si in omni fortuna atque omni | |
| honore incolumem habere non potuerunt, in hoc tamen | 5 |
| casu in quo adflictus iacet per vos iuvari conservarique cu- | |
| piunt. Adsunt pari studio Pompeiani, qui ab istis etiam in | |
| crimen vocantur; qui ita de ambulatione ac de suffragiis | |
| suis cum colonis dissenserunt ut idem de communi salute | |
| sentirent. Ac ne haec quidem P. Sullae mihi videtur silentio | 62.1 |
| praetereunda esse virtus, quod, cum ab hoc illa colonia de- | |
| ducta sit, et cum commoda colonorum a fortunis Pompeia- | |
| norum rei publicae fortuna diiunxerit, ita carus utrisque est | |
| atque iucundus ut non alteros demovisse sed utrosque | 5 |
| constituisse videatur. |