| At enim Sittius est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut | 56.1 |
| eam provinciam perturbaret. Primum Sittius, iudices, L. Iulio | |
| C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Cati- | |
| linae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus | |
| non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem | 5 |
| de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob | |
| causam sed etiam ob necessariam causam, magna ratione | |
| cum Mauretaniae rege contracta. Tum autem, illo profecto, | |
| Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcher- | |
| rimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolu- | 10 |
| tum <est>, ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas | |
| retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis demi- | |
| nutis. Iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, | 57.1 |
| qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, | |
| eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare in | |
| ultimas terras! Vtrum quo facilius Romae ea quae cona- | |
| batur efficeret, si in Hispania turbatum esset? At haec | 5 |
| ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. An in tantis | |
| rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis | |
| hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissi- | |
| mum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitra- | |
| batur? Veri simile non est ut, quem in secundis rebus, | 10 |
| quem in otio secum semper habuisset, hunc in adversis et | |
| in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret. Ipse | 58.1 |
| autem Sittius—non enim mihi deserenda est causa amici | |
| veteris atque hospitis—is homo est aut ea familia ac di- | |
| sciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romano | |
| facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent fini- | 5 |
| timi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram | |
| officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam susci- | |
| piendum putaret? cuius aes alienum videmus, iudices, non | |
| libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita | |
| Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae | 10 |
| pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut | |
| sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent; | |
| venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo | |
| spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum | |
| suorum. A quo quidem genere, iudices, ego numquam | 59.1 |
| timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer. Illud | |
| erat hominum genus horribile et pertimescendum qui tanto | |
| amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis membra | |
| citius divelli ac distrahi posse diceres. Sittius numquam | 5 |
| sibi cognationem cum praediis esse existimavit suis. Itaque | |
| se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex | |
| omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo | |
| vindicavit. |