| At accusat <C.> Corneli filius et id aeque valere debet ac | 51.1 |
| si pater indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod | |
| praemi solet esse in indicio, reliquerit, quod turpitudinis in | |
| confessione, id per accusationem fili susceperit! Sed quid | |
| est tandem quod indicat per istum puerum Cornelius? Si | 5 |
| vetera, mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit | |
| Hortensius; sin, ut ais, illum conatum Autroni et Catilinae, | |
| cum in campo consularibus comitiis, quae a me habita sunt, | |
| caedem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimus | |
| —sed quid dixi vidisse nos? ego vidi; vos enim tum, iudi- | 10 |
| ces, nihil laborabatis neque suspicabamini, ego tectus prae- | |
| sidio firmo amicorum Catilinae tum et Autroni copias et | |
| conatum repressi. Num quis est igitur qui tum dicat in | 52.1 |
| campum aspirasse Sullam? Atqui, si tum se cum Catilina | |
| societate sceleris coniunxerat, cur ab eo discedebat, cur cum | |
| Autronio non erat, cur in pari causa non paria signa criminis | |
| reperiuntur? Sed quoniam Cornelius ipse etiam nunc de | 5 |
| indicando dubitat, <et,> ut dicitis, informat ad hoc adumbratum | |
| indicium filium, quid tandem de illa nocte dicit, cum inter | |
| falcarios ad M. Laecam nocte ea quae consecuta est posterum | |
| diem Nonarum Novembrium me consule Catilinae denuntia- | |
| tione convenit? quae nox omnium temporum coniurationis | 10 |
| acerrima fuit atque acerbissima. Tum Catilinae dies exeundi, | |
| tum ceteris manendi condicio, tum discriptio totam per ur- | |
| bem caedis atque incendiorum constituta est; tum tuus | |
| pater, Corneli, id quod tandem aliquando confitetur, illam | |
| sibi officiosam provinciam depoposcit ut, cum prima luce | 15 |
| consulem salutatum veniret, intromissus et meo more et iure | |
| amicitiae me in meo lectulo trucidaret. Hoc tempore, cum | 53.1 |
| arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad | |
| exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis, | |
| Cethegus caedi praeponeretur, Autronio ut occuparet Etru- | |
| riam praescriberetur, cum omnia ornarentur, instruerentur, | 5 |
| pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? num Romae? Immo | |
| longe afuit. Num in eis regionibus quo se Catilina inferebat? | |
| Multo etiam longius. Num in agro Camerti, Piceno, Gallico, | |
| quas in oras maxime quasi morbus quidam illius furoris per- | |
| vaserat? Nihil vero minus. Fuit enim, ut iam ante dixi, | 10 |
| Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime ista suspicione | |
| caruit. Quid ergo indicat aut quid adfert aut ipse Cornelius | 54.1 |
| aut vos qui haec ab illo mandata defertis? Gladiatores | |
| emptos esse Fausti simulatione ad caedem ac tumultum? | |
| 'Ita prorsus; interpositi sunt gladiatores.' Quos testamento | |
| patris deberi videmus. 'Adrepta est familia.' Quae si esset | 5 |
| praetermissa, posset alia familia Fausti munus praebere. | |
| Vtinam quidem haec ipsa non modo iniquorum invidiae sed | |
| aequorum exspectationi satis facere posset! 'Properatum | |
| vehementer est, cum longe tempus muneris abesset.' Quasi | |
| vero tempus dandi muneris non valde appropinquaret. 'Nec | 10 |
| opinante Fausto, cum is neque sciret neque vellet, familia | |
| est comparata.' At litterae sunt Fausti, per quas ille preci- | 55.1 |
| bus a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat, | |
| neque solum ad Sullam missae sed ad L. Caesarem, Q. Pom- | |
| peium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta | |
| est. 'At praefuit familiae Cornelius, <libertus eius>.' Iam si | 5 |
| in paranda familia nulla suspicio est, quis praefuerit nihil ad | |
| rem pertinet; sed tamen munere servili obtulit se ad ferra- | |
| menta prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res omni | |
| tempore per Bellum, Fausti libertum, administrata est. |