| Mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? | 45.1 |
| per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo men- | |
| dacio? quemquam denique ego iuvarem, a quo et tam crudelis | |
| insidias rei publicae factas et me potissimum consule con- | |
| stitutas putarem? Quod si iam essem oblitus severitatis et | 5 |
| constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteri- | |
| tatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possent, | |
| ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commen- | |
| tario meo posse superari? Fero ego te, Torquate, iam dudum | 46.1 |
| fero, et non numquam animum incitatum ad ulciscendam | |
| orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid | |
| iracundiae tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo | |
| parenti. Sed nisi tibi aliquem modum tute constitueris, | 5 |
| coges oblitum me nostrae amicitiae habere rationem meae | |
| dignitatis. Nemo umquam me tenuissima suspicione per- | |
| strinxit quem non perverterim ac perfregerim. Sed mihi | |
| hoc credas velim: non eis libentissime soleo respondere | |
| quos mihi videor facillime posse superare. Tu quoniam | 47.1 |
| minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac nova | |
| lenitate abuti mea, noli aculeos orationis meae, qui reconditi | |
| sunt, excussos arbitrari, noli id omnino a me putare esse | |
| amissum si quid est tibi remissum atque concessum. Cum | 5 |
| illae valent apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus | |
| tuus, aetas, amicitia nostra, tum nondum statuo te virium | |
| satis habere ut ego tecum luctari et congredi debeam. Quod | |
| si esses usu atque aetate robustior, essem idem qui soleo cum | |
| sum lacessitus; nunc tecum sic agam tulisse ut potius in- | 10 |
| iuriam quam rettulisse gratiam videar. Neque vero quid | 48.1 |
| mihi irascare intellegere possum. Si, quod eum defendo | |
| quem tu accusas, cur tibi ego non suscenseo, quod accusas | |
| eum quem ego defendo? 'Inimicum ego,' inquis, 'accuso | |
| meum.' Et amicum ego defendo meum. 'Non debes tu | 5 |
| quemquam in coniurationis quaestione defendere.' Immo | |
| nemo magis eum de quo nihil umquam est suspicatus quam | |
| is qui de aliis multa cognovit. 'Cur dixisti testimonium in | |
| alios?' Quia coactus sum. 'Cur damnati sunt?' Quia | |
| creditum est. 'Regnum est dicere in quem velis et de- | 10 |
| fendere quem velis.' Immo servitus est non dicere in quem | |
| velis et non defendere quem velis. Ac si considerare coe- | |
| peris utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud | |
| tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere | |
| potuisse quam me humanitatis. At vero, cum honos age- | 49.1 |
| batur familiae vestrae amplissimus, hoc est consulatus paren- | |
| tis tui, sapientissimus vir familiarissimis suis non suscensuit, | |
| pater tuus, cum Sullam et defenderent et laudarent? intelle- | |
| gebat hanc nobis a maioribus esse traditam disciplinam ut | 5 |
| nullius amicitia ad pericula propulsanda impediremur. At | |
| erat huic iudicio longe dissimilis illa contentio. Tum ad- | |
| flicto P. Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti partus est; | |
| honoris erat certamen; ereptum repetere vos clamitabatis, | |
| ut victi in campo in foro vinceretis; tum qui contra vos pro | 10 |
| huius salute pugnabant, amicissimi vestri, quibus non irasce- | |
| bamini, consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugna- | |
| bant, et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio, | |
| vetere exemplo atque instituto optimi cuiusque faciebant. | |
| Ego vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati | 50.1 |
| vestrae repugno? Quid est quod iam ab hoc expetas? | |
| Honos ad patrem, insignia honoris ad te delata sunt. Tu | |
| ornatus exuviis huius venis ad eum lacerandum quem inter- | |
| emisti, ego iacentem et spoliatum defendo et protego. Atque | 5 |
| hic tu et reprehendis me quia defendam et irasceris; ego | |
| autem non modo tibi non irascor sed ne reprehendo quidem | |
| factum tuum. Te enim existimo tibi statuisse quid faciendum | |
| putares et satis idoneum offici tui iudicem <esse> potuisse. |