| Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, | 40.1 |
| me accusat; ait me aliter ac dictum sit in tabulas publicas | |
| rettulisse. O di immortales!—vobis enim tribuo quae vestra | |
| sunt, nec vero possum meo tantum ingenio dare ut tot res | |
| tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima | 5 |
| tempestate rei publicae mea sponte dispexerim—vos pro- | |
| fecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate | |
| incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad | |
| unam salutem rei publicae convertistis, vos denique in tantis | |
| tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae | 10 |
| praetulistis. Vidi ego hoc, iudices, nisi recenti memoria | 41.1 |
| senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis te- | |
| status essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati | |
| quispiam similis—nam id me multum fefellit—sed ut aliquis | |
| patrimoni naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indi- | 5 |
| cata haec esse diceret, quo facilius vento aliquo in optimum | |
| quemque excitato posset in malis rei publicae portum ali- | |
| quem suorum malorum invenire. Itaque introductis in sena- | |
| tum indicibus constitui senatores qui omnia indicum dicta, | |
| interrogata, responsa perscriberent. At quos viros! non | 42.1 |
| solum summa virtute et fide, cuius generis erat in senatu | |
| facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia, | |
| celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse, | |
| C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum | 5 |
| praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. Credo | |
| esse neminem qui his hominibus ad vere referendum aut | |
| fidem putet aut ingenium defuisse. Quid deinde? quid | |
| feci? Cum scirem ita esse indicium relatum in tabulas | |
| publicas ut illae tabulae privata tamen custodia more ma- | 10 |
| iorum continerentur, non occultavi, non continui domi, sed | |
| statim describi ab omnibus librariis, dividi passim et per- | |
| volgari atque edi populo Romano imperavi. Divisi tota | |
| Italia, emisi in omnis provincias; eius indici ex quo oblata | |
| salus esset omnibus expertem esse neminem volui. Itaque | 43.1 |
| dico locum in orbe terrarum esse nullum, quo in loco populi | |
| Romani nomen sit, quin eodem perscriptum hoc indicium | |
| pervenerit. In quo ego tam subito et exiguo et turbido | |
| tempore multa divinitus, ita ut dixi, non mea sponte providi, | 5 |
| primum ne quis posset tantum aut de rei publicae aut de | |
| alicuius periculo meminisse quantum vellet; deinde ne cui | |
| liceret umquam reprehendere illud indicium aut temere | |
| creditum criminari; postremo ne quid iam a me, ne quid | |
| ex meis commentariis quaereretur, ne aut oblivio mea aut | 10 |
| memoria nimia videretur, ne denique aut neglegentia turpis | |
| aut diligentia crudelis putaretur. Sed tamen abs te, Torquate, | 44.1 |
| quaero: cum indicatus tuus esset inimicus et esset eius rei | |
| frequens senatus et recens memoria testis, <et> tibi, meo fami- | |
| liari et contubernali, prius etiam edituri indicium fuerint | |
| scribae mei, si voluisses, quam in codicem rettulissent, <cur> | 5 |
| cum videres aliter fieri, tacuisti, passus es, non mecum aut <ut> | |
| cum familiarissimo questus es aut, quoniam tam facile inve- | |
| heris in amicos, iracundius et vehementius expostulasti? | |
| Tu, cum tua vox numquam sit audita, cum indicio lecto, de- | |
| scripto, divolgato quieveris, tacueris, repente tantam rem | 10 |
| ementiare et in eum locum te deducas ut, ante quam me | |
| commutati indici coargueris, te summae neglegentiae tuo | |
| iudicio convictum esse fateare? |