| Ab Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. Quis | 36.1 |
| negat? Sed lege indicium et vide quem ad modum nomi- | |
| natus sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris | |
| Autronium secum facere. Quaero num Sullam dixerit Cas- | |
| sius. Nusquam. Sese aiunt quaesisse de Cassio quid Sulla | 5 |
| sentiret. Videte diligentiam Gallorum; qui vitam hominum | |
| naturamque non nossent ac tantum audissent eos pari calami- | |
| tate esse, quaesiverunt essentne eadem voluntate. Quid tum | |
| Cassius? Si respondisset idem sentire et secum facere Sullam, | |
| tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere. | 10 |
| Quid ita? Quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret, | |
| non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de | |
| quibus illi aliquid suspicari viderentur. Non respondit tamen | 37.1 |
| una facere Sullam. Etenim esset absurdum, cum ceteros | |
| sua sponte nominasset, mentionem facere Sullae nullam nisi | |
| admonitum et interrogatum; nisi forte veri simile est P. Sullae | |
| nomen in memoria Cassio non fuisse. Si nobilitas hominis, | 5 |
| si adflicta fortuna, si reliquiae pristinae dignitatis non tam | |
| inlustres fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam | |
| Sullae rettulisset; etiam, ut arbitror, cum auctoritates prin- | |
| cipum coniurationis ad incitandos animos Allobrogum con- | |
| ligeret Cassius, et cum sciret exteras nationes maxime | 10 |
| nobilitate moveri, non prius Autronium quam Sullam nomi- | |
| navisset. Iam vero illud minime probari potest, Gallos | 38.1 |
| Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem | |
| sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset | |
| in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, | |
| huius in mentem venire potuisse. Sed tamen quid respondit | 5 |
| de Sulla Cassius? Se nescire certum. 'Non purgat,' inquit. | |
| Dixi antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset | |
| interrogatus, id mihi criminosum videretur. Sed ego in | 39.1 |
| iudiciis et in quaestionibus non hoc quaerendum arbitror, | |
| num purgetur aliquis, sed num arguatur. Etenim cum se | |
| negat scire Cassius, utrum sublevat Sullam an satis probat | |
| se nescire? 'Sublevat apud Gallos.' Quid ita? 'Ne in- | 5 |
| dicent.' Quid? si periculum esse putasset ne illi umquam | |
| indicarent, de se ipse confessus esset? 'Nesciit videlicet.' | |
| Credo celatum esse Cassium de Sulla uno; nam de ceteris | |
| certe sciebat; etenim domi eius pleraque conflata esse con- | |
| stabat. Qui negare noluit esse in eo numero Sullam quo | 10 |
| plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est, | |
| se nescire dixit. Atque hoc perspicuum est, cum is qui de | |
| omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem vim esse | |
| negationis huius quam si extra coniurationem hunc esse se | |
| scire dixisset. Nam cuius scientiam de omnibus constat | 15 |
| fuisse, eius ignoratio de aliquo purgatio debet videri. Sed | |
| iam non quaero purgetne Cassius Sullam; illud mihi tantum | |
| satis est contra Sullam nihil esse in indicio. |