| Ego, tantis a me beneficiis in re publica positis, si nullum | 26.1 |
| aliud mihi praemium ab senatu populoque Romano nisi | |
| honestum otium postularem, quis non concederet? <Ceteri> | |
| sibi haberent honores, sibi imperia, sibi provincias, sibi | |
| triumphos, sibi alia praeclarae laudis insignia; mihi liceret | 5 |
| eius urbis quam conservassem conspectu tranquillo animo | |
| et quieto frui. Quid si hoc non postulo? si ille labor meus | |
| pristinus, si sollicitudo, si officia, si operae, si vigiliae deser- | |
| viunt amicis, praesto sunt omnibus; si neque amici in foro | |
| requirunt studium meum neque res publica in curia; si me | 10 |
| non modo non rerum gestarum vacatio sed neque honoris | |
| neque aetatis excusatio vindicat a labore; si voluntas mea, | |
| si industria, si domus, si animus, si aures patent omnibus; | |
| si mihi ne ad ea quidem quae pro salute omnium gessi | |
| recordanda et cogitanda quicquam relinquitur temporis: | 15 |
| tamen hoc regnum appellabitur, cuius vicarius qui velit esse | |
| inveniri nemo potest? Longe abest a me regni suspicio; | 27.1 |
| si quaeris qui sint Romae regnum occupare conati, ut ne | |
| replices annalium memoriam, ex domesticis imaginibus | |
| invenies. Res enim gestae, credo, meae me nimis extule- | |
| runt ac mihi nescio quos spiritus attulerunt. Quibus de | 5 |
| rebus tam claris, tam immortalibus, iudices, hoc possum | |
| dicere, me qui ex summis periculis eripuerim urbem hanc | |
| et vitam omnium civium satis adeptum fore, si ex hoc tanto | |
| in omnis mortalis beneficio nullum in me periculum re- | |
| dundarit. Etenim in qua civitate res tantas gesserim memini, | 28.1 |
| in qua urbe verser intellego. Plenum forum est eorum | |
| hominum quos ego a vestris cervicibus depuli, iudices, a | |
| meis non removi. Nisi vero paucos fuisse arbitramini qui | |
| conari aut sperare possent se tantum imperium posse delere. | 5 |
| Horum ego faces eripere de manibus et gladios extorquere | |
| potui, sicuti feci, voluntates vero consceleratas ac nefarias | |
| nec sanare potui nec tollere. Qua re non sum nescius | |
| quanto periculo vivam in tanta multitudine improborum, | |
| cum mihi uni cum omnibus improbis aeternum videam | 10 |
| bellum esse susceptum. Quod si illis meis praesidiis forte | 29.1 |
| invides, et si ea tibi regia videntur quod omnes boni omnium | |
| generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt, | |
| consolare te quod omnium mentes improborum mihi uni | |
| maxime sunt infensae et adversae; qui me non modo idcirco | 5 |
| oderunt quod eorum conatus impios et furorem conscele- | |
| ratum repressi, sed eo etiam magis quod nihil iam se simile | |
| me vivo conari posse arbitrantur. At vero quid ego mirer, | 30.1 |
| si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L. Torqua- | |
| tus primum ipse his fundamentis adulescentiae iactis, ea spe | |
| proposita amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati, fortis- | |
| simi consulis, constantissimi senatoris, semper optimi civis | 5 |
| filius, interdum efferatur immoderatione verborum? Qui | |
| cum suppressa voce de scelere P. Lentuli, de audacia con- | |
| iuratorum omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea | |
| probatis exaudire possetis, de supplicio, de carcere magna | |
| et queribunda voce dicebat. In quo primum illud erat | 31.1 |
| absurdum quod, cum ea quae leviter dixerat vobis probare | |
| volebat, eos autem qui circum iudicium stabant audire nole- | |
| bat, non intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros | |
| quibus se venditabat ut vos quoque audiretis, qui id non | 5 |
| probabatis. Deinde alterum iam oratoris <est> vitium non | |
| videre quid quaeque causa postulet. Nihil est enim tam | |
| alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset quam videri | |
| coniuratorum poenam mortemque lugere. Quod cum is | |
| tribunus pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos con- | 10 |
| iuratos relictus, nemini mirum est; difficile est enim tacere, | |
| cum doleas; te, si quid eius modi facis, non modo talem | |
| adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem coniura- | |
| tionis velis esse vehementer admiror. Sed reprehendo tamen | 32.1 |
| illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus | |
| causam rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi Romanae | |
| res eas non probari quas me consule omnes boni pro com- | |
| muni salute gesserunt. Ecquem tu horum qui adsunt, | 5 |
| quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas, aut tam | |
| sceleratum statuis fuisse ut haec omnia perire voluerit, aut | |
| tam miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet quod | |
| salvum esse vellet? An vero clarissimum virum generis | |
| vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita | 10 |
| privavit ut in ceteros firmaret imperium; tu rem publicam | |
| reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab eis ipsa necaretur, | |
| necavit? Itaque attende, Torquate, quam ego defugiam | 33.1 |
| auctoritatem consulatus mei! Maxima voce ut omnes | |
| exaudire possint dico semperque dicam. Adeste omnes | |
| animis, Quirites, quorum ego frequentia magno opere laetor; | |
| erigite mentis aurisque vestras et me de invidiosis rebus, ut | 5 |
| ille putat, dicentem attendite! Ego consul, cum exercitus | |
| perditorum civium clandestino scelere conflatus crudelissi- | |
| mum et luctuosissimum exitium patriae comparasset, cum | |
| ad occasum interitumque rei publicae Catilina in castris, in | |
| his autem templis atque tectis dux Lentulus esset constitutus, | 10 |
| meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine | |
| tumultu, sine dilectu, sine armis, sine exercitu, quinque | |
| hominibus comprehensis atque confessis incensione urbem, | |
| internicione civis, vastitate Italiam, interitu rem publicam | |
| liberavi; ego vitam omnium civium, statum orbis terrae, | 15 |
| urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum | |
| ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperi, | |
| quinque hominum amentium ac perditorum poena redemi. | 34.1 |
| An me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dictu- | |
| rum quae iuratus in maxima contione dixissem? Atque etiam | |
| illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te amare, | |
| Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem omnes | 5 |
| exaudiant clarissima voce dicam. Harum omnium rerum | |
| quas ego in consulatu pro salute rei publicae suscepi atque | |
| gessi L. ille Torquatus, cum esset meus contubernalis in | |
| consulatu atque etiam in praetura fuisset, cum princeps, cum | |
| auctor, cum signifer esset iuventutis, actor, adiutor, particeps | 10 |
| exstitit; parens eius, homo amantissimus patriae, maximi | |
| animi, summi consili, singularis constantiae, cum esset aeger, | |
| tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam est a me | |
| digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuvit pluri- | |
| mum, cum infirmitatem corporis animi virtute superaret. | 15 |
| Videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia et recon- | 35.1 |
| ciliem bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retine- | |
| buntque semper nec, si a me forte desciveris, idcirco te a se | |
| et a re publica et a tua dignitate deficere patientur. Sed | |
| iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi | 5 |
| de memet ipso tam multa dicendi necessitas quaedam im- | |
| posita est ab illo. Nam si Torquatus Sullam solum accu- | |
| sasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum | |
| qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa ora- | |
| tione in me esset invectus et cum, ut initio dixi, defensionem | 10 |
| meam spoliare auctoritate voluisset, etiam si dolor meus | |
| respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me ora- | |
| tionem flagitavisset. |