| Hic ait se ille, iudices, regnum meum ferre non posse. | 21.1 |
| Quod tandem, Torquate, regnum? Consulatus, credo, mei; | |
| in quo ego imperavi nihil et contra patribus conscriptis et | |
| bonis omnibus parui; quo in magistratu non institutum est | |
| videlicet a me regnum, sed repressum. An tum in tanto | 5 |
| imperio, tanta potestate non dicis me fuisse regem, nunc | |
| privatum regnare dicis? quo tandem nomine? 'Quod, in | |
| quos testimonia dixisti,' inquit, 'damnati sunt; quem de- | |
| fendis, sperat se absolutum iri.' Hic tibi ego de testimoniis | |
| meis hoc respondeo, si falsum dixerim, te in eosdem dixisse; | 10 |
| sin verum, non esse hoc regnare, cum verum iuratus dicas, | |
| probare. De huius spe tantum dico, nullas a me opes | |
| P. Sullam, nullam potentiam, nihil denique praeter fidem | |
| defensionis exspectare. 'Nisi tu,' inquit, 'causam rece- | 22.1 |
| pisses, numquam mihi restitisset, sed indicta causa profu- | |
| gisset.' Si iam hoc tibi concedam, Q. Hortensium, tanta | |
| gravitate hominem, si hos talis viros non suo stare iudicio, | |
| sed meo; si hoc tibi dem quod credi non potest, nisi ego | 5 |
| huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem rex | |
| est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui | |
| calamitosos non deserit? At hic etiam, id quod tibi necesse | |
| minime fuit, facetus esse voluisti, cum Tarquinium et Numam | |
| et me tertium peregrinum regem esse dixisti. Mitto iam de | 10 |
| rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris. | |
| Nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me, | |
| quoniam, ut tu ais, duo iam peregrini reges Romae fuerunt, | |
| quam consulem Romae fuisse peregrinum. 'Hoc dico,' | |
| inquit, 'te esse ex municipio.' Fateor et addo etiam: ex | 23.1 |
| eo municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque | |
| missa est. Sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex | |
| municipiis veniant peregrini tibi esse videantur. Nemo | |
| istuc M. illi Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, | 5 |
| nemo Ti. Coruncanio, nemo M'. Curio, nemo huic ipsi | |
| nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, obiecit umquam. | |
| Equidem vehementer laetor eum esse me in quem tu, cum | |
| cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad | |
| maximam partem civium conveniret. Sed tamen te a me | 10 |
| pro magnis causis nostrae necessitudinis monendum esse | |
| etiam atque etiam puto. Non possunt omnes esse patricii; | |
| si verum quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui | |
| propter istam causam abs te anteiri putant. Ac si tibi nos | 24.1 |
| peregrini videmur, quorum iam et nomen et honos invete- | |
| ravit et urbi huic et hominum famae ac sermonibus, quam | |
| tibi illos competitores tuos peregrinos videri necesse erit qui | |
| iam ex tota Italia delecti tecum de honore ac de omni | 5 |
| dignitate contendent! Quorum cave tu quemquam pere- | |
| grinum appelles, ne peregrinorum suffragiis obruare. Qui | |
| si attulerint nervos et industriam, mihi crede, excutient tibi | |
| istam verborum iactationem et te ex somno saepe excitabunt | |
| nec patientur se abs te, nisi virtute vincentur, honore supe- | 10 |
| rari. Ac si, iudices, ceteris patriciis me et vos peregrinos | 25.1 |
| videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitium sileretur; est | |
| enim ipse a materno genere municipalis, honestissimi ac | |
| nobilissimi generis, sed tamen Asculani. Aut igitur doceat | |
| Picentis solos non esse peregrinos aut gaudeat suo generi | 5 |
| me meum non anteponere. Qua re neque tu me peregrinum | |
| posthac dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne deri- | |
| deare. Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non modo | |
| homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, con- | |
| temnere omnis libidines, non auri, non argenti, non cete- | 10 |
| rarum rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati | |
| magis consulere quam voluntati, nemini cedere, multis obsi- | |
| stere. Si hoc putas esse regium, regem me esse confiteor; | |
| sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum | |
| adrogans aut superbum movet, quin tu id potius profers | 15 |
| quam verbi invidiam contumeliamque maledicti? |