| Propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum | 17.12 |
| atque causarum dissimilem me in utroque praebui. Venie- | 18.1 |
| bat enim ad me et saepe veniebat Autronius multis cum | |
| lacrimis supplex ut se defenderem, et se meum condisci- | |
| pulum in pueritia, familiarem in adulescentia, conlegam in | |
| quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla | 5 |
| etiam sua in me proferebat officia. Quibus ego rebus, iudices, | |
| ita flectebar animo atque frangebar ut iam ex memoria quas | |
| mihi ipsi fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse | |
| ab eo C. Cornelium qui me in meis sedibus, in conspectu | |
| uxoris ac liberorum meorum trucidaret obliviscerer. Quae | 10 |
| si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitate, | |
| numquam me hercule illius lacrimis ac precibus restitissem; | |
| sed cum mihi patriae, cum vestrorum periculorum, cum | 19.1 |
| huius urbis, cum illorum delubrorum atque templorum, cum | |
| puerorum infantium, cum matronarum ac virginum veniebat | |
| in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces univer- | |
| sumque totius urbis incendium, cum tela, cum caedes, cum | 5 |
| civium cruor, cum cinis patriae versari ante oculos atque | |
| animum memoria refricare coeperat, tum denique ei resiste- | |
| bam, neque solum illi hosti ac parricidae sed his etiam | |
| propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud | |
| me parentis gravitatem, alter fili suavitatem obtinebat; | 10 |
| neque me arbitrabar sine summo scelere posse, quod male- | |
| ficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, cum | |
| scirem, defendere. Atque idem ego neque P. Sullam sup- | 20.1 |
| plicem ferre, neque eosdem Marcellos pro huius periculis | |
| lacrimantis aspicere, neque huius M. Messalae, hominis | |
| necessarii, preces sustinere potui; neque enim est causa | |
| adversata naturae, nec homo nec res misericordiae meae | 5 |
| repugnavit. Nusquam nomen, nusquam vestigium fuerat, | |
| nullum crimen, nullum indicium, nulla suspicio. Suscepi | |
| causam, Torquate, suscepi, et feci libenter ut me, quem boni | |
| constantem, ut spero, semper existimassent, eundem ne | |
| improbi quidem crudelem dicerent. | 10 |