| Multa, cum essem consul, de summis rei publicae periculis | 14.5 |
| audivi, multa quaesivi, multa cognovi; nullus umquam de | |
| Sulla nuntius ad me, nullum indicium, nullae litterae per- | |
| venerunt, nulla suspicio. Multum haec vox fortasse valere | |
| deberet eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio | |
| investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindi- | 10 |
| casset, cum is se nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum | |
| esse diceret. Sed ego nondum utor hac voce ad hunc | |
| defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari | |
| Torquatus desinat me qui Autronio non adfuerim Sullam | |
| defendere. Quae enim Autroni fuit causa, quae Sullae est? | 15.1 |
| Ille ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato | |
| voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod | |
| vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi | |
| suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium | 5 |
| requisivit. Ille damnatus ita se gerebat non solum consiliis | |
| et sermonibus verum etiam aspectu atque voltu ut inimicus | |
| esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis | |
| patriae videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque | |
| adflictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse | 10 |
| arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset. Hac vero in | 16.1 |
| coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, | |
| cum Lentulo? quae tanta societas ullis inter se rerum | |
| optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audaciae? | |
| quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod | 5 |
| sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla | |
| cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non | |
| quaereret sed ne mediocri quidem sermone et congressu | |
| coniungeretur. Illum Allobroges, maximarum rerum veris- | 17.1 |
| simi indices, illum multorum litterae ac nuntii coarguerunt; | |
| Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. Postremo | |
| eiecto sive emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, | |
| cornua, tubas, fascis, signa, legiones, ille relictus intus, | 5 |
| exspectatus foris, Lentuli poena compressus convertit se | |
| aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra | |
| ita quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque | |
| homines fuisse putantur huius adfines suspicionis et locus | |
| est ipse non tam ad inflammandos calamitosorum animos | 10 |
| quam ad consolandos accommodatus. |