| Duae coniurationes abs te, Torquate, constituuntur, una | 11.1 |
| quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule | |
| designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum | |
| in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri | |
| atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse; scis | 5 |
| me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum | |
| expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum | |
| penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositum | |
| mihi finem honoris perveneram, quod me ambitio et | |
| forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat. Quis | 12.1 |
| ergo intererat vestris consiliis? Omnes hi quos vides huic | |
| adesse et in primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem | |
| ac dignitatem atque animum eximium in rem publicam, tum | |
| propter summam familiaritatem summumque amorem in | 5 |
| patrem tuum cum communibus tum praecipuis patris tui | |
| periculis commovebatur. Ergo istius coniurationis crimen | |
| defensum ab eo est qui interfuit, qui cognovit, qui particeps | |
| et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine pro- | |
| pulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, | 10 |
| tamen non minus inerat auctoritatis in ea quam facultatis. | |
| Illius igitur coniurationis quae facta contra vos, delata ad | |
| vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui; | |
| non modo animo nihil comperi, sed vix ad auris meas istius | |
| suspicionis fama pervenit. Qui vobis in consilio fuerunt, | 13.1 |
| qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum | |
| conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum | |
| testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt, in | |
| huius periculo declarant se non crimine coniurationis, ne | 5 |
| adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos esse. Mei | |
| consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis | |
| a me defendetur. Atque haec inter nos partitio defensionis | |
| non est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videre- | |
| mus eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes | 10 |
| esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit | |
| de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset. Et | 14.1 |
| quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium | |
| diligenter audistis, de hac coniuratione quae me consule facta | |
| est hoc primum attendite. |