Agedum, conferte nunc cum illius vita <vitam> P. Sullae 72.1
vobis populoque Romano notissimam, iudices, et eam ante
oculos vestros proponite. Ecquod est huius factum aut
commissum non dicam audacius, sed quod cuiquam paulo
minus consideratum videretur? Factum quaero; verbum 5
ecquod umquam ex ore huius excidit in quo quisquam
posset offendi? At vero in illa gravi L. Sullae turbulenta-
que victoria quis P. Sulla mitior, quis misericordior inventus
est? <Quam> multorum hic vitam est a L. Sulla deprecatus!
quam multi sunt summi homines et ornatissimi et nostri 10
et equestris ordinis quorum pro salute se hic Sullae obli-
gavit! Quos ego nominarem—neque enim ipsi nolunt
et huic animo gratissimo adsunt—sed, quia maius est
beneficium quam posse debet civis civi dare, ideo a vobis
peto ut quod potuit, tempori tribuatis, quod fecit, ipsi. 15
Quid reliquae constantiam vitae commemorem, dignitatem, 73.1
liberalitatem, moderationem in privatis rebus, splendorem
in publicis? quae ita deformata sunt a fortuna ut tamen a
natura inchoata compareant. Quae domus, quae celebratio
cotidiana, quae familiarium dignitas, quae studia amicorum, 5
quae ex quoque ordine multitudo! Haec diu multumque
et multo labore quaesita una eripuit hora. Accepit P. Sulla,
iudices, volnus vehemens et mortiferum, verum tamen eius
modi quod videretur huius vita et natura accipere potuisse.
Honestatis enim et dignitatis habuisse nimis magnam iudi- 10
catus est cupiditatem; quam si nemo alius habuit in con-
sulatu petendo, cupidior iudicatus est hic fuisse quam
ceteri; sin etiam in aliis non nullis fuit iste consulatus
amor, fortuna in hoc fuit fortasse gravior quam in ceteris.
Postea vero quis P. Sullam nisi maerentem, demissum ad- 74.1
flictumque vidit, quis umquam est suspicatus hunc magis
odio quam pudore hominum aspectum lucemque vitare?
Qui cum multa haberet invitamenta urbis et fori propter
summa studia amicorum, quae tamen ei sola in malis re- 5
stiterunt, afuit ab oculis vestris et, cum lege retineretur, ipse
se exsilio paene multavit. In hoc vos pudore, iudices, et
in hac vita tanto sceleri locum fuisse credatis? Aspicite
ipsum, contuemini os, conferte crimen cum vita, vitam ab
initio usque ad hoc tempus explicatam cum crimine reco- 10
gnoscite. Mitto rem publicam, quae fuit semper Sullae 75.1
carissima; hosne amicos, talis viros, tam cupidos sui, per
quos res eius secundae quondam erant ornatae, nunc sub-
levantur adversae, crudelissime perire voluit, ut cum Lentulo
et Catilina et Cethego foedissimam vitam ac miserrimam 5
turpissima morte proposita degeret? Non, inquam, cadit
in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc vitam,
non in hunc hominem ista suspicio. Nova quaedam illa
immanitas exorta est, incredibilis fuit ac singularis furor, ex
multis ab adulescentia conlectis perditorum hominum vitiis 10
repente ista tanta importunitas inauditi sceleris exarsit.
Nolite, iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum 76.1
fuisse—neque enim ulla gens tam barbara aut tam im-
manis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam
crudelis hostis patriae sit inventus—, beluae quaedam illae
ex portentis immanes ac ferae forma hominum indutae 5
exstiterunt. Perspicite etiam atque etiam, iudices,—nihil
enim est quod in hac causa dici possit vehementius—
penitus introspicite Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli
ceterorumque mentis; quas vos in his libidines, quae fla-
gitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis 10
furores, quas notas facinorum, quae indicia parricidiorum,
quantos acervos scelerum reperietis! Ex magnis et diu-
turnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente
vis erupit, ut ea confecta et eiecta convalescere aliquando
et sanari civitas posset; neque enim est quisquam qui 15
arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius haec
stare potuisse. Itaque eos non ad perficiendum scelus, sed
ad luendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt.
In hunc igitur gregem vos nunc P. Sullam, iudices, ex his 77.1
qui cum hoc vivunt atque vixerunt honestissimorum homi-
num gregibus reicietis, ex hoc amicorum numero, ex hac
familiarium dignitate in impiorum partem atque in parrici-
darum sedem et numerum transferetis? Vbi erit igitur 5
illud firmissimum praesidium pudoris, quo in loco nobis
vita ante acta proderit, quod ad tempus existimationis partae
fructus reservabitur, si in extremo discrimine ac dimicatione
fortunae deseret, si non aderit, si nihil adiuvabit?