Quaestiones nobis servorum accusator et tormenta mini-
|
78.1
|
tatur. In quibus quamquam nihil periculi suspicamur,
|
|
tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura cu-
|
|
iusque cum animi tum corporis, regit quaesitor, flectit libido,
|
|
corrumpit spes, infirmat metus, ut in tot rerum angustiis
|
5
|
nihil veritati loci relinquatur. Vita P. Sullae torqueatur,
|
|
ex ea quaeratur num quae occultetur libido, num quod
|
|
lateat facinus, num quae crudelitas, num quae audacia.
|
|
Nihil erroris erit in causa nec obscuritatis, iudices, si a vobis
|
|
vitae perpetuae vox, ea quae verissima et gravissima debet
|
10
|
esse, audietur. Nullum in hac causa testem timemus, nihil
|
79.1
|
quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur.
|
|
Sed tamen, si nihil vos P. Sullae fortuna movet, iudices,
|
|
vestra moveat. Vestra enim, qui cum summa elegantia atque
|
|
integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut
|
5
|
simultate aut levitate testium causas honestorum hominum
|
|
ponderari, sed in magnis disquisitionibus repentinisque peri-
|
|
culis vitam unius cuiusque esse testem. Quam vos, iudices,
|
|
nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae,
|
|
dedere suspicioni; munite communem arcem bonorum, ob-
|
10
|
struite perfugia improborum; valeat ad poenam et ad salu-
|
|
tem vita plurimum, quam solam videtis per se ex sua natura
|
|
facillime perspici, subito flecti fingique non posse.
|
|