Quid vero? haec auctoritas—saepe enim est de ea di- 80.1
cendum, quamquam a me timide modiceque dicetur—quid?
inquam, haec auctoritas nostra, qui a ceteris coniurationis
causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tan-
dem iuvabit? Grave est hoc dictu fortasse, iudices, grave, 5
si appetimus aliquid; si, cum ceteri de nobis silent, non
etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed, si laedimur, si
accusamur, si in invidiam vocamur, profecto conceditis,
iudices, ut nobis libertatem retinere liceat, si minus
liceat dignitatem. Accusati sunt uno nomine <omnes> con- 81.1
sulares, ut iam videatur honoris amplissimi nomen plus
invidiae quam dignitatis adferre. 'Adfuerunt,' inquit,
'Catilinae illumque laudarunt.' Nulla tum patebat, nulla
erat cognita coniuratio; defendebant amicum, aderant sup- 5
plici, vitae eius turpitudinem in summis eius periculis non
insequebantur. Quin etiam parens tuus, Torquate, consul
reo de pecuniis repetundis Catilinae fuit advocatus, improbo
homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico.
Cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coniu- 10
rationem, indicavit se audisse aliquid, non credidisse. 'At
idem non adfuit alio in iudicio, cum adessent ceteri.' Si
postea cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset,
ignoscendum est eis qui postea nihil audierunt; sin illa res
prima valuit, num inveterata quam recens debuit esse 15
gravior? Sed si tuus parens etiam in ipsa suspicione peri-
culi sui tamen humanitate adductus advocationem hominis
improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et con-
sulatus honestavit, quid est quam ob rem consulares qui
Catilinae adfuerunt reprendantur? 'At idem eis qui ante 82.1
hunc causam de coniuratione dixerunt non adfuerunt.'
Tanto scelere astrictis hominibus statuerunt nihil a se adiu-
menti, nihil opis, nihil auxili ferri oportere. Atque ut de
eorum constantia atque animo in rem publicam dicam quo- 5
rum tacita gravitas et fides de uno quoque loquitur neque
cuiusquam ornamenta orationis desiderat, potest quisquam
dicere umquam meliores, fortiores, constantiores consularis
fuisse quam his temporibus et periculis quibus paene op-
pressa est res publica? Quis non de communi salute 10
optime, quis non fortissime, quis non constantissime sensit?
Neque ego praecipue de consularibus disputo; nam haec
et hominum ornatissimorum, qui praetores fuerunt, et universi
senatus communis est laus, ut constet post hominum me-
moriam numquam in illo ordine plus virtutis, plus amoris 15
in rem publicam, plus gravitatis fuisse; sed quia sunt de-
scripti consulares, de his tantum mihi dicendum putavi
quod satis esset ad testandam omnium memoriam, neminem
esse ex illo honoris gradu qui non omni studio, virtute,
auctoritate incubuerit ad rem publicam conservandam. 20