Sed quid ego? qui Catilinam non laudavi, qui reo Cati- 83.1
linae consul non adfui, qui testimonium de coniuratione
dixi in alios, adeone vobis alienus a sanitate, adeo oblitus
constantiae meae, adeo immemor rerum a me gestarum
esse videor ut, cum consul bellum gesserim cum coniuratis, 5
nunc eorum ducem servare cupiam et animum inducam,
cuius nuper ferrum rettuderim flammamque restinxerim,
eiusdem nunc causam vitamque defendere? Si me dius
fidius, iudices, non me ipsa res publica meis laboribus et
periculis conservata ad gravitatem animi et constantiam sua 10
dignitate revocaret, tamen hoc natura est insitum ut, quem
timueris, quicum de vita fortunisque contenderis, cuius ex
insidiis evaseris, hunc semper oderis. Sed cum agatur honos
meus amplissimus, gloria rerum gestarum singularis, cum,
quotiens quisque est in hoc scelere convictus, totiens reno- 15
vetur memoria per me inventae salutis, ego sim tam demens,
ego committam ut ea quae pro salute omnium gessi, casu
magis et felicitate a me quam virtute et consilio gesta esse
videantur? 'Quid ergo? hoc tibi sumis,' dicet fortasse 84.1
quispiam, 'ut, quia tu defendis, innocens iudicetur?' Ego
vero, iudices, non modo mihi nihil adsumo in quo quispiam
repugnet sed etiam, si quid ab omnibus conceditur, id reddo
ac remitto. Non in ea re publica versor, non eis tempori- 5
bus caput meum obtuli pro patria periculis omnibus, non
aut ita sunt exstincti quos vici aut ita grati quos servavi, ut
ego mihi plus appetere coner quam quantum omnes inimici
invidique patiantur. Grave esse videtur eum qui investi- 85.1
garit coniurationem, qui patefecerit, qui oppresserit, cui
senatus singularibus verbis gratias egerit, cui uni togato
supplicationem decreverit, dicere in iudicio: 'non defende-
rem, si coniurasset.' Non dico id quod grave est, dico illud 5
quod in his causis coniurationis non auctoritati adsumam,
sed pudori meo: 'ego ille coniurationis investigator atque
ultor certe non defenderem Sullam, si coniurasse arbitrarer.'
Ego, iudices, de tantis omnium periculis cum quaererem
omnia, multa audirem, crederem non omnia, caverem omnia, 10
dico hoc quod initio dixi, nullius indicio, nullius nuntio,
nullius suspicione, nullius litteris de P. Sulla rem ullam
ad me esse delatam.