Quam ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi
|
86.1
|
atque huic rei publicae praesidetis, qui hoc imperium, qui
|
|
hanc libertatem, qui populum Romanum, qui haec tecta
|
|
atque templa me consule vestro numine auxilioque servastis,
|
|
testor integro me animo ac libero P. Sullae causam defen-
|
5
|
dere, nullum a me sciente facinus occultari, nullum scelus
|
|
susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi. Nihil
|
|
de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audivi.
|
|
Itaque idem ego ille qui vehemens in alios, qui inexorabilis
|
87.1
|
in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui;
|
|
reliqua iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque
|
|
debentur; tam sum misericors, iudices, quam vos, tam mitis
|
|
quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil
|
5
|
feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam
|
|
demersam extuli; misericordia civium adducti tum fuimus
|
|
tam vehementes quam necesse fuit. Salus esset amissa
|
|
omnium una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. Sed ut
|
|
ad sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus,
|
10
|
sic ad salutem innocentium voluntate deducor.
|
|