Nihil video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum,
|
88.1
|
misericordia digna multa. Neque enim nunc propulsandae
|
|
calamitatis suae causa supplex ad vos, iudices, confugit, sed
|
|
ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis
|
|
inuratur. Nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus,
|
5
|
quae habet ornamenta, quae solacia reliquae vitae quibus
|
|
laetari ac perfrui possit? Domus erit, credo, exornata,
|
|
aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum
|
|
pristinum recuperabit. Omnia, iudices, haec amissa sunt,
|
|
omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta
|
10
|
unius iudici calamitate occiderunt. Sed ne exstinctor pa-
|
|
triae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti
|
|
sceleris in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique
|
|
hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nomi-
|
|
netur; huic puero qui est ei vita sua multo carior metuit,
|
15
|
cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam
|
|
memoriam dedecoris relinquat. Hic vos orat, iudices, par-
|
89.1
|
vus, ut se aliquando si non integra fortuna, at ut adflicta
|
|
patri suo gratulari sinatis. Huic misero notiora sunt itinera
|
|
iudiciorum et fori quam campi et disciplinarum. Non iam
|
|
de vita P. Sullae, iudices, sed de sepultura contenditur;
|
5
|
vita erepta est superiore iudicio, nunc ne corpus eiciatur
|
|
laboramus. Quid enim est huic reliqui quod eum in hac
|
|
vita teneat, aut quid est quam ob rem haec cuiquam vita
|
|
videatur? Nuper is homo fuit in civitate P. Sulla ut nemo
|
|
ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret,
|
10
|
nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit;
|
|
quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum
|
|
liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere suam calami-
|
|
tatem liceat, id sibi ne eripiatis vos, iudices, obtestatur. Te
|
90.1
|
ipsum iam, Torquate, expletum huius miseriis esse par erat
|
|
et, si nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen
|
|
eo vos contentos esse oportebat; honoris enim contentio
|
|
vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. Sed cum huic
|
5
|
omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miser-
|
|
rima ac luctuosissima destitutus sit, quid est quod expetas
|
|
amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis plenam lacri-
|
|
marum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu ac
|
|
dolore retinetur? Libenter reddiderit adempta ignominia
|
10
|
foedissimi criminis. An vero inimicum ut expellas? cuius
|
|
ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes
|
|
maiorem quam audiendo. O miserum et infelicem illum
|
91.1
|
diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla renuntiatus est,
|
|
o falsam spem, o volucrem fortunam, o caecam cupiditatem,
|
|
o praeposteram gratulationem! Quam cito illa omnia ex
|
|
laetitia et voluptate ad luctum et lacrimas recciderunt, ut,
|
5
|
qui paulo ante consul designatus fuisset, repente nullum
|
|
vestigium retineret pristinae dignitatis! Quid enim erat
|
|
mali quod huic spoliato fama, honore, fortunis deesse vide-
|
|
retur? aut cui novae calamitati locus ullus relictus? Vrget
|
|
eadem fortuna quae coepit, repperit novum maerorem, non
|
10
|
patitur hominem calamitosum uno malo adflictum uno in
|
|
luctu perire.
|
|