Sed iam impedior egomet, iudices, dolore animi ne de
|
92.1
|
huius miseria plura dicam. Vestrae sunt iam partes, iudices,
|
|
in vestra mansuetudine atque humanitate causam totam
|
|
repono. Vos reiectione interposita nihil suspicantibus nobis
|
|
repentini in nos iudices consedistis, ab accusatoribus delecti
|
5
|
ad spem acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium inno-
|
|
centiae constituti. Vt ego quid de me populus Romanus
|
|
existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi et,
|
|
quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi, sic
|
|
vos severitatem iudiciorum quae per hos mensis in homines
|
10
|
audacissimos facta sunt lenitate ac misericordia mitigate.
|
|
Hoc cum a vobis impetrare causa ipsa debet, tum est vestri
|
93.1
|
animi atque virtutis declarare non esse eos vos ad quos
|
|
potissimum interposita reiectione devenire convenerit. In
|
|
quo ego vos, iudices, quantum meus in vos amor postulat,
|
|
tantum hortor ut communi studio, quoniam in re publica
|
5
|
coniuncti sumus, mansuetudine et misericordia nostra falsam
|
|
a nobis crudelitatis famam repellamus.
|
|