PRO ARCHIA POETA ORATIO
|
|
Si quid est in me ingeni, iudices, quod sentio quam sit
|
1.1
|
exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non
|
|
infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce rei ratio
|
|
aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta,
|
|
a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse,
|
5
|
earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum
|
|
a me repetere prope suo iure debet. Nam quoad longissime
|
|
potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et
|
|
pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens
|
|
hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad in-
|
10
|
grediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si
|
|
haec vox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis
|
|
aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opi-
|
|
tulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum
|
|
est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. Ac
|
2.1
|
ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quae-
|
|
dam in hoc facultas sit ingeni neque haec dicendi ratio aut
|
|
disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam
|
|
dediti fuimus. Etenim omnes artes quae ad humanitatem
|
5
|
pertinent habent quoddam commune vinclum et quasi co-
|
|
gnatione quadam inter se continentur. Sed ne cui vestrum
|
3.1
|
mirum esse videatur, me in quaestione legitima et in iudicio
|
|
publico, cum res agatur apud praetorem populi Romani,
|
|
lectissimum virum, et apud severissimos iudices, tanto con-
|
|
ventu hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi quod
|
5
|
non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi
|
|
sermone abhorreat, quaeso a vobis ut in hac causa mihi
|
|
detis hanc veniam accommodatam huic reo, vobis, quem
|
|
ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poeta
|
|
atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu hominum
|
10
|
litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique prae-
|
|
tore exercente iudicium, patiamini de studiis humanitatis
|
|
ac litterarum paulo loqui liberius, et in eius modi persona
|
|
quae propter otium ac studium minime in iudiciis peri-
|
|
culisque tractata est uti prope novo quodam et inusitato
|
15
|
genere dicendi. Quod si mihi a vobis tribui concedique
|
4.1
|
sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo
|
|
non segregandum, cum sit civis, a numero civium verum
|
|
etiam, si non esset, putetis asciscendum fuisse.
|
|