| Nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis | 4.5 |
| artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, | |
| se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae— | |
| nam ibi natus est loco nobili—celebri quondam urbe et | |
| copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque | |
| studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria | 10 |
| coepit. Post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia | |
| sic eius adventus celebrabantur ut famam ingeni exspectatio | |
| hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque su- | |
| peraret. Erat Italia tum plena Graecarum artium ac disci- | 5.1 |
| plinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum | |
| colebantur quam nunc isdem in oppidis, et hic Romae | |
| propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur. Ita- | |
| que hunc et Tarentini <et Locrenses> et Regini et Neapolitani | 5 |
| civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes qui aliquid | |
| de ingeniis poterant iudicare cognitione atque hospitio | |
| dignum existimarunt. Hac tanta celebritate famae cum | |
| esset iam absentibus notus, Romam venit Mario consule | |
| et Catulo. Nactus est primum consules eos quorum alter | 10 |
| res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam | |
| studium atque auris adhibere posset. Statim Luculli, cum | |
| praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum suam | |
| receperunt. Dedit etiam hoc non solum <lumen> ingeni ac | |
| litterarum verum etiam naturae atque virtutis ut domus, | 15 |
| quae huius adulescentiae prima favit, eadem esset familia- | |
| rissima senectuti. Erat temporibus illis iucundus Q. Metello | 6.1 |
| illi Numidico et eius Pio filio, audiebatur a M. Aemilio, | |
| vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso cole- | |
| batur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et | |
| totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum | 5 |
| teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum | |
| colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum | |
| etiam si qui forte simulabant. Interim satis longo inter- | |
| vallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus et | |
| cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit | 10 |
| Heracleam. Quae cum esset civitas aequissimo iure ac | |
| foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse | |
| per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli | |
| ab Heracliensibus impetravit. Data est civitas Silvani lege | 7.1 |
| et Carbonis: Si qvi foederatis civitatibvs ascripti | |
| fvissent, si tvm cvm lex ferebatvr in Italia domi- | |
| cilivm habvissent et si sexaginta diebvs apvd prae- | |
| torem essent professi. Cum hic domicilium Romae | 5 |
| multos iam annos haberet, professus est apud praetorem | |
| Q. Metellum, familiarissimum suum. Si nihil aliud nisi | 8.1 |
| de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta | |
| est. Quid enim horum infirmari, Gratti, potest? Hera- | |
| cleaene esse tum ascriptum negabis? Adest vir summa | |
| auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non | 5 |
| opinari sed scire, non audisse sed vidisse, non interfuisse | |
| sed egisse dicit. Adsunt Heraclienses legati, nobilissimi | |
| homines, huius iudici causa cum mandatis et cum publico | |
| testimonio venerunt; qui hunc ascriptum Heracliae esse | |
| dicunt. Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas, | 10 |
| quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes? | |
| Est ridiculum ad ea quae habemus nihil dicere, quaerere | |
| quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere, | |
| litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi | |
| viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidem- | 15 |
| que, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare, | |
| tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare. An | 9.1 |
| domicilium Romae non habuit is qui tot annis <ante> civi- | |
| tatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum | |
| Romae conlocavit? An non est professus? Immo vero | |
| eis tabulis professus quae solae ex illa professione conlegio- | 5 |
| que praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. | |
| Nam, cum Appi tabulae neglegentius adservatae dicerentur, | |
| Gabini, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem | |
| calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, | |
| homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta dili- | 10 |
| gentia fuit ut ad L. Lentulum praetorem et ad iudices | |
| venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit. | |
| His igitur <in> tabulis nullam lituram in nomine A. Licini | |
| videtis. Quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate | 10.1 |
| dubitetis, praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit | |
| ascriptus? Etenim cum mediocribus multis et aut nulla | |
| aut humili aliqua arte praeditis gratuito civitatem in Graecia | |
| homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut | 5 |
| Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis artificibus | |
| largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria no- | |
| luisse! Quid? cum ceteri non modo post civitatem datam | |
| sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum | |
| municipiorum tabulas inrepserunt, hic qui ne utitur quidem | 10 |
| illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem | |
| esse voluit, reicietur? Census nostros requiris. Scilicet; | 11.1 |
| est enim obscurum proximis censoribus hunc cum cla- | |
| rissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse, su- | |
| perioribus cum eodem quaestore fuisse in Asia, primis | |
| Iulio et Crasso nullam populi partem esse censam. Sed, | 5 |
| quoniam census non ius civitatis confirmat ac tantum modo | |
| indicat eum qui sit census ita se iam tum gessisse, pro cive, | |
| eis temporibus <is> quem tu criminaris ne ipsius quidem | |
| iudicio in civium Romanorum iure esse versatum et testa- | |
| mentum saepe fecit nostris legibus, et adiit hereditates | 10 |
| civium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus | |
| est a L. Lucullo pro consule. Quaere argumenta, si quae | |
| potes; numquam enim hic neque suo neque amicorum | |
| iudicio revincetur. |