| Quaeres a nobis, Gratti, cur tanto opere hoc homine | 12.1 |
| delectemur. Quia suppeditat nobis ubi et animus ex hoc | |
| forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae con- | |
| quiescant. An tu existimas aut suppetere nobis posse quod | |
| cotidie dicamus in tanta varietate rerum, nisi animos nostros | 5 |
| doctrina excolamus, aut ferre animos tantam posse conten- | |
| tionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? Ego vero fateor | |
| me his studiis esse deditum. Ceteros pudeat, si qui ita se | |
| litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis neque ad commu- | |
| nem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre; | 10 |
| me autem quid pudeat qui tot annos ita vivo, iudices, ut a | |
| nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum | |
| abstraxerit aut voluptas avocarit aut denique somnus retar- | |
| darit? Qua re quis tandem me reprehendat, aut quis mihi | 13.1 |
| iure suscenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, | |
| quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad | |
| alias voluptates et ad ipsam requiem animi et corporis | |
| conceditur temporum, quantum alii tribuunt tempestivis con- | 5 |
| viviis, quantum denique alveolo, quantum pilae, tantum mihi | |
| egomet ad haec studia recolenda sumpsero? Atque id eo | |
| mihi concedendum est magis quod ex his studiis haec quoque | |
| crescit oratio et facultas quae, quantacumque <est> in me, num- | |
| quam amicorum periculis defuit. Quae si cui levior videtur, | 10 |
| illa quidem certe quae summa sunt ex quo fonte hauriam | |
| sentio. Nam nisi multorum praeceptis multisque litteris | 14.1 |
| mihi ab adulescentia suasissem nihil esse in vita magno | |
| opere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea | |
| autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula | |
| mortis atque exsili parvi esse ducenda, numquam me pro | 5 |
| salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos | |
| profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem. Sed | |
| pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exem- | |
| plorum vetustas; quae iacerent in tenebris omnia, nisi litte- | |
| rarum lumen accederet. Quam multas nobis imagines non | 10 |
| solum ad intuendum verum etiam ad imitandum fortissi- | |
| morum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini re- | |
| liquerunt! quas ego mihi semper in administranda re publica | |
| proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione homi- | |
| num excellentium conformabam. | 15 |