| Quaeret quispiam: 'quid? illi ipsi summi viri quorum | 15.1 |
| virtutes litteris proditae sunt istane doctrina quam tu effers | |
| laudibus eruditi fuerunt?' Difficile est hoc de omnibus | |
| confirmare, sed tamen est certum quid respondeam. Ego | |
| multos homines excellenti animo ac virtute fuisse sine do- | 5 |
| ctrina, et naturae ipsius habitu prope divino per se ipsos et | |
| moderatos et gravis exstitisse fateor; etiam illud adiungo, | |
| saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina | |
| quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego hoc | |
| contendo, cum ad naturam eximiam et inlustrem accesserit | 10 |
| ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio | |
| quid praeclarum ac singulare solere exsistere. Ex hoc esse | 16.1 |
| hunc numero quem patres nostri viderunt, divinum hominem, | |
| Africanum, ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos | |
| homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et | |
| illis temporibus doctissimum, <M.> Catonem illum senem; qui | 5 |
| profecto si nihil ad percipiendam colendamque virtutem | |
| litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium con- | |
| tulissent. Quod si non hic tantus fructus ostenderetur, et | |
| si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, | |
| hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam | 10 |
| iudicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt neque aeta- | |
| tum omnium neque locorum; at haec studia adulescentiam | |
| acuunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis | |
| perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impe- | |
| diunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. | 15 |
| Quod si ipsi haec neque attingere neque sensu nostro | 17.1 |
| gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum | |
| in aliis videremus. Quis nostrum tam animo agresti ac | |
| duro fuit ut Rosci morte nuper non commoveretur? qui | |
| cum esset senex mortuus, tamen propter excellentem artem | 5 |
| ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo | |
| ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis | |
| omnibus; nos animorum incredibilis motus celeritatemque | |
| ingeniorum neglegemus? Quotiens ego hunc Archiam vidi, | 18.1 |
| iudices,—utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc | |
| novo genere dicendi tam diligenter attenditis—quotiens ego | |
| hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum nume- | |
| rum optimorum versuum de eis ipsis rebus quae tum age- | 5 |
| rentur dicere ex tempore, quotiens revocatum eandem rem | |
| dicere commutatis verbis atque sententiis! Quae vero accu- | |
| rate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum | |
| scriptorum laudem perveniret. Hunc ego non diligam, non | |
| admirer, non omni ratione defendendum putem? Atque | 10 |
| sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, cetera- | |
| rum rerum studia ex doctrina et praeceptis et arte constare, | |
| poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi | |
| divino quodam spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille | |
| Ennius 'sanctos' appellat poetas, quod quasi deorum aliquo | 15 |
| dono atque munere commendati nobis esse videantur. Sit | 19.1 |
| igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, | |
| hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. | |
| Saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe im- | |
| manes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus | 5 |
| optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colo- | |
| phonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii | |
| repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam | |
| delubrum eius in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea | |
| pugnant inter se atque contendunt. Ergo illi alienum, quia | 10 |
| poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum qui | |
| et voluntate et legibus noster est repudiamus, praesertim cum | |
| omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias | |
| ad populi Romani gloriam laudemque celebrandam? Nam | |
| et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario qui | 15 |
| durior ad haec studia videbatur iucundus fuit. Neque enim | 20.1 |
| quisquam est tam aversus a Musis qui non mandari versi- | |
| bus aeternum suorum laborum praeconium facile patiatur. | |
| Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, | |
| cum ex eo quaereretur quod acroama aut cuius vocem liben- | 5 |
| tissime audiret: 'eius a quo sua virtus optime praedicaretur.' | |
| Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cuius in- | |
| genio putabat ea quae gesserat posse celebrari. Mithridati- | 21.1 |
| cum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate | |
| terra marique versatum totum ab hoc expressum est; qui | |
| libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum vi- | |
| rum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. Populus | 5 |
| enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis | |
| quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum, populi | |
| Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumera- | |
| bilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem | |
| amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu | 10 |
| regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque | |
| servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo | |
| dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis | |
| est, incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis, nostra | |
| sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. Quae | 15 |
| quorum ingeniis efferuntur, ab eis populi Romani fama cele- | |
| bratur. Carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque | 22.1 |
| etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex | |
| marmore. At eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur | |
| sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum huius | |
| proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus | 5 |
| adiungitur. Omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii | |
| non sine communi omnium nostrum laude decorantur. Ergo | |
| illum qui haec fecerat, Rudinum hominem, maiores nostri in | |
| civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis civi- | |
| tatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de | 10 |
| nostra civitate eiciamus? |