| Nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis | 23.1 |
| versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea | |
| quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis | |
| finibus exiguis sane continentur. Qua re, si res eae quas | |
| gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, | 5 |
| quo hominum nostrorum tela pervenerint, eodem gloriam | |
| famamque penetrare, quod cum ipsis populis de quorum | |
| rebus scribitur haec ampla sunt, tum eis certe qui de vita | |
| gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incita- | |
| mentum est et laborum. Quam multos scriptores rerum | 24.1 |
| suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! At- | |
| que is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: | |
| 'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum | |
| praeconem inveneris!' Et vere. Nam, nisi Ilias illa ex- | 5 |
| stitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen | |
| etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus qui cum virtute | |
| fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, | |
| scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate dona- | |
| vit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine | 10 |
| quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis | |
| magno illud clamore approbaverunt? Itaque, credo, si civis | 25.1 |
| Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore | |
| civitate donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos | |
| et Gallos donaret, credo, hunc petentem repudiasset; quem | |
| nos vidimus, cum ei libellum malus poeta de populo subie- | 5 |
| cisset, quod epigramma in eum fecisset tantum modo alternis | |
| versibus longiusculis, statim ex eis rebus quas tum vendebat | |
| iubere ei praemium tribui, sed ea condicione ne quid postea | |
| scriberet. Qui sedulitatem mali poetae duxerit aliquo tamen | |
| praemio dignam, huius ingenium et virtutem in scribendo et | 10 |
| copiam non expetisset? Quid? a Q. Metello Pio, familiaris- | 26.1 |
| simo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque | |
| per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis | |
| rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue | |
| quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas de- | 5 |
| deret. Neque enim est hoc dissimulandum quod obscurari | |
| non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes | |
| studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. | |
| Ipsi illi philosophi etiam in eis libellis quos de contemnenda | |
| gloria scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quo | 10 |
| praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se | |
| ac <se> nominari volunt. Decimus quidem Brutus, summus | 27.1 |
| vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum | |
| ac monumentorum aditus exornavit suorum. Iam vero ille | |
| qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius non dubitavit | |
| Martis manubias Musis consecrare. Qua re, in qua urbe | 5 |
| imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum de- | |
| lubra coluerunt, in ea non debent togati iudices a Musarum | |
| honore et a poetarum salute abhorrere. |