| Atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, in- | 28.1 |
| dicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse, | |
| verum tamen honesto vobis confitebor. Nam quas res nos | |
| in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius <urbis> | |
| atque imperi et pro vita civium proque universa re publica | 5 |
| gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. Quibus audi- | |
| tis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad per- | |
| ficiendum adornavi. Nullam enim virtus aliam mercedem | |
| laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et | |
| gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est quod in hoc | 10 |
| tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in labori- | |
| bus exerceamus? Certe, si nihil animus praesentiret in | 29.1 |
| posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circum- | |
| scriptum est, isdem omnis cogitationes terminaret suas, nec | |
| tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque an- | |
| geretur nec totiens de ipsa vita dimicaret. Nunc insidet | 5 |
| quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes ac dies ani- | |
| mum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum vitae | |
| tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, | |
| sed cum omni posteritate adaequandam. An vero tam parvi | 30.1 |
| animi videamur esse omnes qui in re publica atque in his | |
| vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extre- | |
| mum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum | |
| duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? | 5 |
| An statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corpo- | |
| rum, studiose multi summi homines reliquerunt; consiliorum | |
| relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle | |
| debemus summis ingeniis expressam et politam? Ego vero | |
| omnia quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac | 10 |
| disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempi- | |
| ternam. Haec vero sive a meo sensu post mortem afutura | |
| est, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam | |
| animi mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione | |
| quadam speque delector. | 15 |