| Qua re conservate, iudices, hominem pudore eo quem | 31.1 |
| amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetu- | |
| state, ingenio autem tanto quantum id convenit existimari, | |
| quod summorum hominum iudiciis expetitum esse videatis, | |
| causa vero eius modi quae beneficio legis, auctoritate muni- | 5 |
| cipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. Quae | |
| cum ita sint, petimus a vobis, iudices, si qua non modo | |
| humana verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio | |
| debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui | |
| populi Romani res gestas semper ornavit, qui etiam his | 10 |
| recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum | |
| se testimonium laudis daturum esse profitetur, quique est | |
| <ex> eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti | |
| itaque dicti, sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate | |
| vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur. | 15 |
| Quae de causa pro mea consuetudine breviter simpliciter- | 32.1 |
| que dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus; quae a | |
| foro aliena iudicialique consuetudine et de hominis in- | |
| genio et communiter de ipso studio locutus sum, ea, iudices, | |
| a vobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo qui iu- | 5 |
| dicium exercet certo scio. |