| PRO L. FLACCO ORATIO | |
| Cum in maximis periculis huius urbis atque imperi, | 1.1 |
| gravissimo atque acerbissimo rei publicae casu, socio atque | |
| adiutore consiliorum periculorumque meorum L. Flacco, | |
| caedem a vobis, coniugibus, liberis vestris, vastitatem | |
| a templis, delubris, urbe, Italia depellebam, sperabam, | 5 |
| iudices, honoris potius L. Flacci me adiutorem futurum | |
| quam miseriarum deprecatorem. Quod enim esset prae- | |
| mium dignitatis quod populus Romanus, cum huius maiori- | |
| bus semper detulisset, huic denegaret, cum L. Flaccus | |
| veterem Valeriae gentis in liberanda patria laudem prope | 10 |
| quingentesimo anno rei publicae rettulisset? Sed si forte | 2.1 |
| aliquando aut benefici huius obtrectator aut virtutis hostis | |
| aut laudis invidus exstitisset, existimabam L. Flacco multi- | |
| tudinis potius imperitae, nullo tamen cum periculo, quam | |
| sapientissimorum et lectissimorum virorum iudicium esse | 5 |
| subeundum. Etenim quibus auctoribus et defensoribus | |
| omnium tum salus esset non civium solum verum etiam | |
| gentium defensa ac retenta, neminem umquam putavi per | |
| eos ipsos periculum huius fortunis atque insidias creaturum. | |
| Quod si esset aliquando futurum ut aliquis de L. <Flacci> | 10 |
| pernicie cogitaret, numquam tamen existimavi, iudices, | |
| D. Laelium, optimi viri filium, optima ipsum spe praeditum | |
| summae dignitatis, eam suscepturum accusationem quae | |
| sceleratorum civium potius odio et furori quam ipsius | |
| virtuti atque institutae adulescentiae conveniret. Etenim | 15 |
| cum a clarissimis viris iustissimas inimicitias saepe cum | |
| bene meritis civibus depositas esse vidissem, non sum | |
| arbitratus quemquam amicum rei publicae, postea quam | |
| L. Flacci amor in patriam perspectus esset, novas huic | |
| inimicitias nulla accepta iniuria denuntiaturum. Sed | 3.1 |
| quoniam, iudices, multa nos et in nostris rebus et in re | |
| publica fefellerunt, ferimus ea quae sunt ferenda; tantum | |
| a vobis petimus ut omnia rei publicae subsidia, totum | |
| statum civitatis, omnem memoriam temporum praeteri- | 5 |
| torum, salutem praesentium, spem reliquorum in vestra | |
| potestate, in vestris sententiis, in hoc uno iudicio positam | |
| esse et defixam putetis. Si umquam res publica consilium, | |
| gravitatem, sapientiam, providentiam iudicum imploravit, | |
| hoc, hoc inquam, tempore implorat. Non estis de Lydorum | 10 |
| aut Mysorum aut Phrygum, qui huc compulsi concitatique | |
| venerunt, sed de vestra re publica iudicaturi, de civitatis | |
| statu, de communi salute, de spe bonorum omnium, si qua | |
| reliqua est etiam nunc quae fortium civium mentis cogita- | |
| tionesque sustentet; omnia alia perfugia bonorum, praesidia | 15 |
| innocentium, subsidia rei publicae, consilia, auxilia, iura | |
| ceciderunt. Quem enim appellem, quem obtester, quem | 4.1 |
| implorem? Senatumne? At is ipse auxilium petit a vobis | |
| et confirmationem auctoritatis suae vestrae potestati per- | |
| missam esse sentit. An equites Romanos? Indicabitis | |
| principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus | 5 |
| senseritis. An populum Romanum? At is quidem omnem | |
| suam de nobis potestatem tradidit vobis. Quam ob rem | |
| nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, iudices, non | |
| auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae | |
| spe exigua extremaque pendet, tenuerimus, nihil est prae- | 10 |
| terea quo confugere possimus; nisi forte quae res hoc | |
| iudicio temptetur, quid agatur, cui causae fundamenta | |
| iaciantur, iudices, non videtis. Condemnatus est is qui | 5.1 |
| Catilinam signa patriae inferentem interemit; quid est | |
| causae cur non is qui Catilinam ex urbe expulit pertimescat? | |
| Rapitur ad poenam qui indicia communis exiti cepit; cur | |
| sibi confidat is qui ea proferenda et patefacienda curavit? | 5 |
| Socii consiliorum, ministri comitesque vexantur; quid | |
| auctores, quid duces, quid principes sibi exspectent? Atque | |
| utinam inimici nostri ac bonorum omnium mecum potius | |
| aestiment, utrum tum omnes boni duces nostri an comites | |
| fuerint ad communem conservandam salutem * * * | 10 |
| Sch. Bob. Cic. | |
| Strangulatos maluit dicere. | frBob1.1 |
| Quid sibi meus necessarius Caetra voluit? | frBob2.1 |
| Quid vero Decianus? | frBob3.1 |
| Vtinam esset proprie mea! Senatus igitur magna ex | frBob4.1 |
| parte * * * | |
| Di, inquam, immortales Lentulum * * * | frBob5.1 |
| Cod. Mediolan. | |
| * * * externum cum domestica vita naturaque constaret. | frMed.1 |
| Itaque non patiar, D. Laeli, te tibi hoc sumere atque | |
| hanc ceteris in posterum, nobis in praesens tempus legem | |
| condicionemque * * * |