| Cum adulescentiam notaris, cum reliquum tempus aetatis | frMed.6 |
| turpitudinis maculis consperseris, cum privatarum rerum | |
| ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam infamiam, | |
| cum Hispaniae, Galliae, Ciliciae, Cretae, quibus in pro- | |
| vinciis non obscure versatus est, vitia et flagitia protuleris, | 10 |
| tum denique quid Tmolitae et Dorylenses de L. Flacco | |
| existiment audiemus. Quem vero tot tam gravesque | |
| provinciae salvum esse cupiant, quem plurimi cives tota | |
| ex Italia devincti necessitudine ac vetustate defendant, | |
| quem haec communis nostrum omnium patria propter | 15 |
| recentem summi benefici memoriam complexa teneat, hunc | |
| etiam si tota Asia deposcit ad supplicium, defendam, | |
| resistam. Quid? si neque tota neque optima neque | |
| incorrupta neque sua sponte nec iure nec more nec vere | |
| nec religiose nec integre, si impulsa, si sollicitata, si con- | 20 |
| citata, si coacta, si impie, si temere, si cupide, si inconstanter | |
| nomen suum misit in hoc iudicium per egentissimos testis, | |
| ipsa autem nihil queri vere de iniuriis potest, tamenne, | |
| iudices, haec ad breve tempus audita longinqui temporis | |
| cognitarum rerum fidem derogabunt? Tenebo igitur hunc | 25 |
| ordinem defensor quem fugit inimicus, et accusatorem | |
| urgebo atque insequar et ultro crimen ab adversario flagi- | |
| tabo. Quid est, Laeli? num quid ea d . . d . . ea . . f . . . no | |
| qui quidem non in umbra neque in illius aetatis disciplinis | |
| artibusque versatus est? Etenim puer cum patre consule | 30 |
| ad bellum est profectus. Nimirum etiam hoc ipso nomine | |
| aliquid . . ia sus * * * | |
| Sch. Bob. Cic. | |
| Sed si neque Asiae luxuries infirmissimum tempus | frBob6.1 |
| aetatis * * * | |
| Ex hoc aetatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui | frBob7.1 |
| contulit. | |
| Tribunus militaris cum P. Servilio, gravissimo et | frBob8.1 |
| sanctissimo cive, profectus. | |
| Quorum amplissimis iudiciis ornatus quaestor factus est. | frBob9.1 |
| M. Pisone, qui cognomen frugalitatis, nisi accepisset, | frBob10.1 |
| ipse peperisset. | |
| Idem novum bellum suscepit atque confecit. | frBob11.1 |
| Non Asiae testibus, sed accusatoribus contubernalibus | frBob12.1 |
| traditus. |