| Hunc igitur virum, Laeli, quibus tandem rebus oppugnas? | 6.1 |
| Fuit P. Servilio imperatore in Cilicia tribunus militum; ea | |
| res siletur. Fuit M. Pisoni quaestor in Hispania; vox de | |
| quaestura missa nulla est. Bellum Cretense ex magna | |
| parte gessit atque una cum summo imperatore sustinuit; | 5 |
| muta est huius temporis accusatio. Praeturae iuris dictio, | |
| res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non | |
| attingitur. At vero in summo et periculosissimo rei | |
| publicae tempore etiam ab inimicis eadem praetura lau- | |
| datur. At a testibus laeditur. Ante quam dico a quibus, | 10 |
| qua spe, qua vi, qua re concitatis, qua levitate, qua egestate, | |
| qua perfidia, qua audacia praeditis, dicam de genere uni- | |
| verso et de condicione omnium nostrum. Per deos im- | |
| mortalis! iudices, vos, quo modo is qui anno ante Romae | |
| ius dixerat anno post in Asia ius dixerit, a testibus quaeretis | 15 |
| ignotis, ipsi coniectura nihil iudicabitis? <Cum> in tam varia | |
| iuris dictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum | |
| laesae sint voluntates, quae est umquam iacta non suspicio— | |
| quae tamen solet esse falsa—sed iracundiae vox aut doloris? | |
| Et is est reus avaritiae qui in uberrima re turpe compendium, | 7.1 |
| in maledicentissima civitate, in suspiciosissimo negotio male- | |
| dictum omne, non modo crimen effugit? Praetereo illa quae | |
| praetereunda non sunt, nullum huius in privatis rebus | |
| factum avarum, nullam in re pecuniaria contentionem, | 5 |
| nullam in re familiari sordem posse proferri. Quibus igitur | |
| testibus ego hosce possum refutare nisi vobis? Tmolites | 8.1 |
| ille vicanus, homo non modo nobis sed ne inter suos | |
| quidem notus, vos docebit qualis sit L. Flaccus? quem vos | |
| modestissimum adulescentem, provinciae maximae sanctissi- | |
| mum virum, vestri exercitus fortissimum militem, diligentis- | 5 |
| simum ducem, temperatissimum legatum quaestoremque | |
| cognoverunt, quem vos praesentes constantissimum sena- | |
| torem, iustissimum praetorem atque amantissimum rei | |
| publicae civem iudicastis. De quibus vos aliis testes esse | 9.1 |
| debetis, de eis ipsi alios testis audietis? At quos testis? | |
| Primum dicam, id quod est commune, Graecos; non quo | |
| nationi huic ego unus maxime fidem derogem. Nam si | |
| quis umquam de nostris hominibus a genere isto studio | 5 |
| ac voluntate non abhorrens fuit, me et esse arbitror et | |
| magis etiam tum cum plus erat oti fuisse. Sed sunt in illo | |
| numero multi boni, docti, pudentes, qui ad hoc iudicium | |
| deducti non sunt, multi impudentes, inliterati, leves, quos | |
| variis de causis video concitatos. Verum tamen hoc dico | 10 |
| de toto genere Graecorum: tribuo illis litteras, do multarum | |
| artium disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingenio- | |
| rum acumen, dicendi copiam, denique etiam, si qua sibi | |
| alia sumunt, non repugno; testimoniorum religionem et | |
| fidem numquam ista natio coluit, totiusque huiusce rei | 15 |
| quae sit vis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant. Vnde | 10.1 |
| illud est: 'da mihi testimonium mutuum'? num Gallorum, | |
| num Hispanorum putatur? Totum istud Graecorum est, | |
| ut etiam qui Graece nesciunt hoc quibus verbis a Graecis | |
| dici soleat sciant. Itaque videte quo voltu, qua confidentia | 5 |
| dicant; tum intellegetis qua religione dicant. Numquam | |
| nobis ad rogatum respondent, semper accusatori plus quam | |
| ad rogatum, numquam laborant quem ad modum probent | |
| quod dicunt, sed quem ad modum se explicent dicendo. | |
| Iratus Flacco dixit M. Lurco quod, ut ipse aiebat, libertus | 10 |
| erat eius turpi iudicio condemnatus. Nihil dixit quod lae- | |
| deret eum, cum cuperet; impediebat enim religio; tamen id | |
| quod dixit quanto cum pudore, quo tremore et pallore | |
| dixit! Quam promptus homo P. Septimius, quam iratus | 11.1 |
| de iudicio et de vilico! Tamen haesitabat, tamen eius | |
| iracundiae religio non numquam repugnabat. Inimicus | |
| M. Caelius quod, cum in re manifesta putasset nefas esse | |
| publicanum iudicare contra publicanum, sublatus erat e | 5 |
| numero recuperatorum, tamen tenuit se neque attulit in | |
| iudicium quicquam ad laedendum nisi voluntatem. Hi si | |
| Graeci fuissent, ac nisi nostri mores ac disciplina plus | |
| valeret quam dolor ac simultas, omnes se spoliatos, vexatos, | |
| fortunis eversos esse dixissent. Graecus testis cum ea | 10 |
| voluntate processit ut laedat, non iuris iurandi, sed laedendi | |
| verba meditatur; vinci, refelli, coargui putat esse turpissi- | |
| mum; ad id se parat, nihil curat aliud. Itaque non | |
| optimus quisque nec gravissimus, sed impudentissimus | |
| loquacissimusque deligitur. Vos autem in privatis mini- | 12.1 |
| marum rerum iudiciis testem diligenter expenditis; etiam | |
| si formam hominis, si nomen, si tribum nostis, mores tamen | |
| exquirendos putatis. Qui autem dicit testimonium ex | |
| nostris hominibus, ut se ipse sustentat, ut omnia verba | 5 |
| moderatur, ut timet ne quid cupide, ne quid iracunde, ne | |
| quid plus minusve quam sit necesse dicat! Num illos item | |
| putatis, quibus ius iurandum iocus est, testimonium ludus, | |
| existimatio vestra tenebrae, laus, merces, gratia, gratulatio | |
| proposita est omnis in impudenti mendacio? Sed non | 10 |
| dilatabo orationem meam; etenim potest esse infinita, si | |
| mihi libeat totius gentis in testimoniis dicendis explicare | |
| levitatem. Sed propius accedam; de his vestris testibus | |
| dicam. |