| Vehementem accusatorem nacti sumus, iudices, et inimi- | 13.1 |
| cum in omni genere odiosum ac molestum; quem spero | |
| his nervis fore magno usui et amicis et rei publicae; sed | |
| certe inflammatus incredibili cupiditate hanc causam accusa- | |
| tionemque suscepit. Qui comitatus in inquirendo! Comi- | 5 |
| tatum dico; immo vero quantus exercitus! quae iactura, | |
| qui sumptus, quanta largitio! Quae quamquam utilia sunt | |
| causae, timide tamen dico, quod vereor ne Laelius ex his | |
| rebus quas sibi suscepit gloriae causa putet aliquid oratione | |
| mea sermonis in sese aut invidiae esse quaesitum. Itaque | 10 |
| hanc partem totam relinquam; tantum a vobis petam, | |
| iudices, ut, si quid ipsi audistis communi fama atque | |
| sermone de vi, de manu, de armis, de copiis, memineritis; | |
| quarum rerum invidia lege hac recenti ac nova certus est | |
| inquisitioni comitum numerus constitutus. Sed ut hanc vim | 14.1 |
| omittam, quanta illa sunt quae, quoniam accusatorio iure | |
| et more sunt facta, reprehendere non possumus, queri tamen | |
| cogimur! primum quod sermo est tota Asia dissipatus | |
| Cn. Pompeium, quod L. Flacco esset vehementer inimicus, | 5 |
| contendisse a Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut | |
| hunc hoc iudicio arcesseret, omnemque ei suam auctori- | |
| tatem, gratiam, copias, opes ad hoc negotium conficiendum | |
| detulisse. Id hoc veri similius Graecis hominibus vide- | |
| batur quod paulo ante in eadem provincia familiarem | 10 |
| Laelium Flacco viderant. Pompei autem auctoritas cum | |
| apud omnis tanta est quanta esse debet, tum excellit in | |
| ista provincia quam nuper et praedonum et regum bello | |
| liberavit. Adiunxit illa ut eos qui domo exire nolebant | |
| testimoni denuntiatione terreret, qui domi stare non pot- | 15 |
| erant, largo et liberali viatico commoveret. Sic adulescens | 15.1 |
| ingeni plenus locupletis metu, tenuis praemio, stultos errore | |
| permovit; sic sunt expressa ista praeclara quae recitantur | |
| psephismata non sententiis neque auctoritatibus declarata, | |
| non iure iurando constricta, sed porrigenda manu profun- | 5 |
| dendoque clamore multitudinis concitatae. |