| O morem praeclarum disciplinamque quam a maioribus | 15.7 |
| accepimus, si quidem teneremus! sed nescio quo pacto iam | |
| de manibus elabitur. Nullam enim illi nostri sapientissimi | |
| et sanctissimi viri vim contionis esse voluerunt; quae | 10 |
| scisceret plebes aut quae populus iuberet, submota con- | |
| tione, distributis partibus, tributim et centuriatim discriptis | |
| ordinibus, classibus, aetatibus, auditis auctoribus, re multos | |
| dies promulgata et cognita iuberi vetarique voluerunt. | |
| Graecorum autem totae res publicae sedentis contionis | 16.1 |
| temeritate administrantur. Itaque ut hanc Graeciam quae | |
| iam diu suis consiliis perculsa et adflicta est omittam, illa | |
| vetus quae quondam opibus, imperio, gloria floruit hoc uno | |
| malo concidit, libertate immoderata ac licentia contionum. | 5 |
| Cum in theatro imperiti homines rerum omnium rudes | |
| ignarique consederant, tum bella inutilia suscipiebant, tum | |
| seditiosos homines rei publicae praeficiebant, tum optime | |
| meritos civis e civitate eiciebant. Quod si haec Athenis | 17.1 |
| tum cum illae non solum in Graecia sed prope cunctis | |
| gentibus enitebant accidere sunt solita, quam moderationem | |
| putatis in Phrygia aut in Mysia contionum fuisse? Nostras | |
| contiones illarum nationum homines plerumque perturbant; | 5 |
| quid, cum soli sint ipsi, tandem fieri putatis? Caesus est | |
| virgis Cymaeus ille Athenagoras qui in fame frumentum | |
| exportare erat ausus. Data Laelio contio est. Processit | |
| ille et Graecus apud Graecos non de culpa sua dixit, sed | |
| de poena questus est. Porrexerunt manus; psephisma | 10 |
| natum est. Hoc testimonium est? Nuper epulati, paulo | |
| ante omni largitione saturati Pergameni, quod Mithridates | |
| qui multitudinem illam non auctoritate sua, sed sagina | |
| tenebat se velle dixit, id sutores et zonarii conclamarunt. | |
| Hoc testimonium est civitatis? Ego testis a Sicilia publice | 15 |
| deduxi; verum erant ea testimonia non concitatae contionis, | |
| sed iurati senatus. Qua re iam non est mihi contentio | 18.1 |
| cum teste, vobis, iudices, videndum est, sintne haec testi- | |
| monia putanda. |