| Adulescens bonus, honesto loco natus, disertus cum | 18.4 |
| maximo ornatissimoque comitatu venit in oppidum Grae- | 5 |
| corum, postulat contionem, locupletis homines et gravis | |
| ne sibi adversentur testimoni denuntiatione deterret, egentis | |
| et levis spe largitionis et viatico publico, privata etiam | |
| benignitate prolectat. Opifices et tabernarios atque illam | |
| omnem faecem civitatum quid est negoti concitare, in eum | 10 |
| praesertim qui nuper summo cum imperio fuerit, summo | |
| autem in amore esse propter ipsum imperi nomen non | |
| potuerit? Mirandum vero est homines eos quibus odio | 19.1 |
| sunt nostrae secures, nomen acerbitati, scriptura, decumae, | |
| portorium morti, libenter adripere facultatem laedendi | |
| quaecumque detur! Mementote igitur, cum audietis pse- | |
| phismata, non audire vos testimonia, audire temeritatem | 5 |
| volgi, audire vocem levissimi cuiusque, audire strepitum | |
| imperitorum, audire contionem concitatam levissimae na- | |
| tionis. Itaque perscrutamini penitus naturam rationemque | |
| criminum; iam nihil praeter spem, nihil praeter terrorem | |
| ac minas reperietis. | 10 |