| * * * In aerario nihil habent civitates, nihil in vectigalibus. | 20.1 |
| Duae rationes conficiendae pecuniae, aut versura aut | |
| tributo; nec tabulae creditoris proferuntur nec tributi | |
| confectio ulla recitatur. Quam vero facile falsas rationes | |
| inferre et in tabulas quodcumque commodum est referre | 5 |
| soleant, ex Cn. Pompei litteris ad Hypsaeum et Hypsaei | |
| ad Pompeium missis, quaeso, cognoscite. Litterae Pompei | |
| et Hypsaei. Satisne vobis coarguere his auctoribus disso- | |
| lutam Graecorum consuetudinem licentiamque impudentem | |
| videmur? Nisi forte qui Cn. Pompeium, qui praesentem, | 10 |
| qui nullo impellente fallebant, eos urgente Laelio in | |
| absentem et in L. Flaccum aut timidos fuisse aut religiosos | |
| putamus. Sed fuerint incorruptae litterae domi; nunc vero | 21.1 |
| quam habere auctoritatem aut quam fidem possunt? Triduo | |
| lex ad praetorem deferri, iudicum signis obsignari iubet; | |
| tricesimo die vix deferuntur. Ne corrumpi tabulae facile | |
| possint, idcirco lex obsignatas in publico poni voluit; at | 5 |
| obsignantur corruptae. Quid refert igitur tanto post ad | |
| iudices deferantur, an omnino non deferantur? |