| Quid? si testium studium cum accusatore sociatum | 21.8 |
| est, tamenne isti testes habebuntur? Vbi est igitur illa | |
| exspectatio quae versari in iudiciis solet? Nam antea, | 10 |
| cum dixerat accusator acriter et vehementer, cumque | |
| defensor suppliciter demisseque responderat, tertius ille | |
| erat exspectatus locus testium, qui aut sine ullo studio | |
| dicebant aut cum dissimulatione aliqua cupiditatis. Hoc | |
| vero quid est? Vna sedent, ex accusatorum subselliis | 22.1 |
| surgunt, non dissimulant, non verentur. De subselliis | |
| queror? una ex domo prodeunt; si verbo titubaverint, quo | |
| revertantur non habebunt. An quisquam esse testis potest | |
| quem accusator sine cura interroget nec metuat ne sibi | 5 |
| aliquid quod ipse nolit respondeat? Vbi est igitur illa laus | |
| oratoris quae vel in accusatore antea vel in patrono spectari | |
| solebat: 'bene testem interrogavit; callide accessit, repre- | |
| hendit; quo voluit adduxit; convicit et elinguem reddidit?' | |
| Quid tu istum roges, Laeli, qui, prius quam hoc 'Te rogo' | 23.1 |
| dixeris, plura etiam effundet quam tu ei domi ante praescri- | |
| pseris? Quid ego autem defensor rogem? Nam aut oratio | |
| testium refelli solet aut vita laedi. Qua disputatione ora- | |
| tionem refellam eius qui dicit: 'dedimus,' nihil amplius? In | 5 |
| hominem dicendum est igitur, cum oratio argumentationem | |
| non habet. Quid dicam in ignotum? Querendum est ergo | |
| et deplorandum, id quod iam dudum facio, de omni accusa- | |
| tionis iniquitate, primum de communi genere testium; | |
| dicit enim natio minime in testimoniis dicendis religiosa. | 10 |
| Propius accedo; nego esse ista testimonia quae tu | |
| psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum | |
| quendam temerarium Graeculae contionis. Intrabo etiam | |
| magis. Qui gessit non adest, qui numerasse dicitur non | |
| est deductus; privatae litterae nullae proferuntur, publicae | 15 |
| retentae sunt in accusatorum potestate; summa est in | |
| testibus; hi vivunt cum inimicis, adsunt cum adversariis, | |
| habitant cum accusatoribus. Vtrum hic tandem discepta- | 24.1 |
| tionem et cognitionem veritatis, an innocentiae labem ali- | |
| quam aut ruinam fore putatis? Multa enim sunt eius | |
| modi, iudices, ut, etiam si in homine ipso de quo agitur | |
| neglegenda sint, tamen in condicione atque in exemplo | 5 |
| pertimescenda videantur. Si quem infimo loco natum, | |
| nullo splendore vitae, nulla commendatione famae defen- | |
| derem, tamen civem a civibus communis humanitatis iure | |
| ac misericordia deprecarer, ne ignotis testibus, ne incitatis, | |
| ne accusatoris consessoribus, convivis, contubernalibus, ne | 10 |
| hominibus levitate Graecis, crudelitate barbaris civem ac | |
| supplicem vestrum dederetis, ne periculosam imitationem | |
| exempli reliquis in posterum proderetis. Sed cum L. Flacci | 25.1 |
| res agatur, qua ex familia qui primus consul factus est | |
| primus in hac civitate consul fuit, cuius virtute regibus | |
| exterminatis libertas in re publica constituta est, quae | |
| usque ad hoc tempus honoribus, imperiis, rerum gestarum | 5 |
| gloria continuata permansit, cumque ab hac perenni | |
| contestataque virtute maiorum non modo non degenera- | |
| verit L. Flaccus sed, quam maxime florere in generis | |
| sui gloria viderat, laudem patriae in libertatem vindicandae | |
| praetor adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum | 10 |
| exemplum prodatur pertimescam, in quo, etiam si quid | |
| errasset, omnes boni conivendum esse arbitrarentur? Quod | 26.1 |
| quidem ego non modo non postulo, sed contra, iudices, | |
| vos oro et obtestor ut totam causam quam maxime intentis | |
| oculis, ut aiunt, acerrime contemplemini. Nihil religione | |
| testatum, nihil veritate fundatum, nihil dolore expressum, | 5 |
| contraque omnia corrupta libidine, iracundia, studio, pretio, | |
| periurio reperientur. |