| Etenim iam universa istorum cognita cupiditate accedam | 27.1 |
| ad singulas querelas criminationesque Graecorum. Classis | |
| nomine pecuniam civitatibus imperatam queruntur. Quod | |
| nos factum, iudices, confitemur. Sed si hoc crimen est, | |
| aut in eo est quod non licuerit imperare, aut in eo quod | 5 |
| non opus fuerit navibus, aut in eo quod nulla hoc praetore | |
| classis navigarit. Licuisse ut intellegas, cognosce quid me | |
| consule senatus decreverit, cum quidem nihil a superiori- | |
| bus continuorum annorum decretis discesserit. Senatvs | |
| consvltvm. Proximum est ergo ut opus fuerit classe | 10 |
| necne quaeramus. Vtrum igitur hoc Graeci statuent aut | |
| ullae exterae nationes, an nostri praetores, nostri duces, | |
| nostri imperatores? Equidem existimo in eius modi | |
| regione atque provincia quae mari cincta, portibus distincta, | |
| insulis circumdata esset, non solum praesidi sed etiam | 15 |
| ornandi imperi causa navigandum fuisse. Haec enim ratio | 28.1 |
| ac magnitudo animorum in maioribus nostris fuit ut, cum | |
| in privatis rebus suisque sumptibus minimo contenti tenuis- | |
| simo cultu viverent, in imperio atque in publica dignitate | |
| omnia ad gloriam splendoremque revocarent. Quaeritur | 5 |
| enim in re domestica continentiae laus, in publica digni- | |
| tatis. Quod si etiam praesidi causa classem habuit, quis | |
| erit tam iniquus qui reprehendat? 'Nulli erant praedones.' | |
| Quid? nullos fore quis praestare poterat? 'Minuis,' inquit, | |
| 'gloriam Pompei.' Immo tu auges molestiam. Ille enim | 29.1 |
| classis praedonum, urbis, portus, receptacula sustulit, pacem | |
| maritimam summa virtute atque incredibili celeritate con- | |
| fecit; illud vero neque suscepit neque suscipere debuit | |
| ut, si qua uspiam navicula praedonum apparuisset, ac- | 5 |
| cusandus videretur. Itaque ipse in Asia, cum omnia iam | |
| bella terra marique confecisset, classem tamen isdem istis | |
| civitatibus imperavit. Quod si tum statuit opus esse cum | |
| ipsius praesentis nomine tuta omnia et pacata esse poterant, | |
| quid, cum ille decessisset, Flacco existimatis statuendum et | 10 |
| faciendum fuisse? Quid? nos hic nonne ipso Pompeio | 30.1 |
| auctore Silano et Murena consulibus decrevimus ut classis | |
| in Italia navigaret? nonne eo ipso tempore cum L. Flaccus | |
| in Asia remiges imperabat, nos hic in mare superum et | |
| inferum sestertium ter et quadragiens erogabamus? Quid? | 5 |
| postero anno nonne M. Curtio et P. Sextilio quaestoribus | |
| pecunia in classem est erogata? Quid? hoc omni tempore | |
| equites in ora maritima non fuerunt? Illa enim est gloria | |
| divina Pompei, primum praedones eos qui tum cum illi | |
| bellum maritimum gerendum datum est toto mari dispersi | 10 |
| vagabantur redactos esse omnis in <populi Romani> potestatem, | |
| deinde Syriam esse nostram, Ciliciam teneri, Cyprum per | |
| Ptolomaeum regem nihil audere, praeterea Cretam Metelli | |
| virtute esse nostram, nihil esse unde proficiscantur, nihil | |
| quo revertantur, omnis sinus, promunturia, litora, insulas, | 15 |
| urbis maritimas claustris imperi nostri contineri. Quod | 31.1 |
| si Flacco praetore nemo in mari praedo fuisset, tamen | |
| huius diligentia reprehendenda non esset. Idcirco enim | |
| quod hic classem habuisset, existimarem non fuisse. Quid? | |
| si L. Eppi, L. Agri, C. Cesti, equitum Romanorum, huius | 5 |
| etiam clarissimi viri, Cn. Domiti, qui in Asia tum legatus | |
| fuit, testimonio doceo eo ipso tempore quo tu negas | |
| classem habendam fuisse, compluris a praedonibus esse | |
| captos, tamen Flacci consilium in remigibus imperandis | |
| reprehendetur? Quid si etiam occisus est a piratis | 10 |
| Adramytenus homo nobilis, cuius est fere nobis omnibus | |
| nomen auditum, Atyanas pugil Olympionices? hoc est | |
| apud Graecos, quoniam de eorum gravitate dicimus, prope | |
| maius et gloriosius quam Romae triumphasse. 'At nemi- | |
| nem cepisti.' Quam multi orae maritimae clarissimi viri | 15 |
| praefuerunt qui, cum praedonem nullum cepissent, mare | |
| tamen tutum praestiterunt! Casus est enim in capiendo, | |
| locus, ventus, occasio; defendendi facilis est cautio, non | |
| solum latibulis occultorum locorum sed etiam tempestatum | |
| moderatione et conversione. Reliquum est ut quaeratur | 32.1 |
| utrum ista classis cursu et remis, an sumptu tantum et | |
| litteris navigarit. Num id igitur negari potest, cuius rei | |
| cuncta testis est Asia, bipertito classem distributam fuisse, | |
| ut una pars supra Ephesum, altera infra Ephesum navi- | 5 |
| garet? Hac classe M. Crassus, vir amplissimus, ab Aeno | |
| in Asiam, his navibus Flaccus ex Asia in Macedoniam | |
| navigavit. In quo igitur praetoris est diligentia requirenda? | |
| in numero navium et in discriptione aequabili sumptus? | |
| Dimidium eius quo Pompeius erat usus imperavit; num | 10 |
| potuit parcius? Discripsit autem pecuniam ad Pompei | |
| rationem, quae fuit accommodata L. Sullae discriptioni. | |
| Qui cum <in> omnis Asiae civitates pro portione pecuniam | |
| discripsisset, illam rationem in imperando sumptu et Pom- | |
| peius et Flaccus secutus est. Neque est adhuc tamen ea | 15 |
| summa completa. 'Non refert.' Vero; quid lucretur? | 33.1 |
| Cum enim onus imperatae pecuniae suscipit, id quod tu | |
| crimen esse vis confitetur. Qui igitur probari potest in ea | |
| pecunia non referenda crimen sibi ipsum facere in qua | |
| crimen esset nullum, si referret? At enim negas fratrem | 5 |
| meum, qui L. Flacco successerit, pecuniam ullam in remiges | |
| imperasse. Equidem omni fratris mei laude delector, sed | |
| aliis magis gravioribus atque maioribus. Aliud quiddam | |
| statuit, aliud vidit; existimavit, quocumque tempore audi- | |
| tum quid esset de praedonibus, quam vellet subito classem | 10 |
| se comparaturum. Denique hoc primus frater meus in | |
| Asia fecit ut hoc sumptu remigum civitates levaret; crimen | |
| autem tum videri solet cum aliquis sumptus instituit eos | |
| qui antea non erant instituti, non cum successor aliquid | |
| immutat de institutis priorum. Flaccus quid alii postea | 15 |
| facturi essent scire non poterat, quid fecissent videbat. |