| Sed, quoniam de communi totius Asiae crimine est | 34.1 |
| dictum, adgrediar iam ad singulas civitates; ex quibus sit | |
| sane nobis prima civitas Acmonensis. Citat praeco voce | |
| maxima legatos Acmonensis. Procedit unus Asclepiades. | |
| Prodeant <ceteri>. Etiamne praeconem mentiri coegisti? | 5 |
| Est enim, credo, is vir iste ut civitatis nomen sua auctori- | |
| tate sustineat, damnatus turpissimis iudiciis domi, notatus | |
| litteris publicis; cuius de probris, adulteriis ac stupris | |
| exstant Acmonensium litterae, quas ego non solum propter | |
| longitudinem sed etiam propter turpissimam obscenitatem | 10 |
| verborum praetereundas puto. Dixit publice data drachma- | |
| rum ccvi. Dixit tantum, nihil ostendit, nihil protulit; sed | |
| adiunxit, id quod certe, quoniam erat domesticum, docere | |
| debuit, se privatim drachmarum ccvi dedisse. Quantum | |
| sibi ablatum homo impudentissimus dicit, tantum numquam | 15 |
| est ausus ut haberet optare. Ab A. Sextilio dicit se | 35.1 |
| dedisse et a suis fratribus. Potuit dare Sextilius; nam | |
| fratres quidem consortes sunt mendicitatis. Audiamus | |
| igitur Sextilium; fratres denique ipsi prodeant; quam | |
| volent impudenter mentiantur et, quod numquam habu- | 5 |
| erint, dedisse se dicant; tamen aliquid fortasse coram | |
| producti dicent in quo reprehendantur. 'Non deduxi,' | |
| inquit, 'Sextilium.' Cedo tabulas. 'Non deportavi.' | |
| Fratres saltem exhibe. 'Non denuntiavi.' Quod ergo | |
| unus Asclepiades fortuna egens, vita turpis, existimatione | 10 |
| damnatus impudentia atque audacia fretus sine tabulis, | |
| sine auctore iecerit, id nos quasi crimen aut testi- | |
| monium pertimescamus? Idem laudationem quam nos | 36.1 |
| ab Acmonensibus Flacco datam proferebamus falsam esse | |
| dicebat. Cuius quidem laudationis iactura exoptanda nobis | |
| fuit. Nam ut signum publicum inspexit praeclarus iste | |
| auctor suae civitatis, solere suos civis ceterosque Graecos | 5 |
| ex tempore quod opus sit obsignare dixit. Tu vero tibi | |
| habeto istam laudationem; nec enim Acmonensium testi- | |
| monio Flacci vita et dignitas nititur. Das enim mihi quod | |
| haec causa maxime postulat, nullam gravitatem, nullam | |
| constantiam, nullum firmum in Graecis hominibus con- | 10 |
| silium, nullam denique esse testimoni fidem. Nisi vero | |
| hactenus ista formula testimoni atque orationis tuae describi | |
| ac distingui potest ut Flacco absenti aliquid civitates tri- | |
| buisse dicantur, Laelio praesenti per se agenti vi legis, iure | |
| accusationis, opibus praeterea suis terrenti ac minanti nihil | 15 |
| temporis causa scripsisse aut obsignasse videantur. Equi- | 37.1 |
| dem in minimis rebus saepe res magnas vidi, iudices, | |
| deprehendi ac teneri, ut in hoc Asclepiade. Haec quae est | |
| a nobis prolata laudatio obsignata erat creta illa Asiatica | |
| quae fere est omnibus nota nobis, qua utuntur omnes non | 5 |
| modo in publicis sed etiam in privatis litteris quas cotidie | |
| videmus mitti a publicanis, saepe uni cuique nostrum. | |
| Neque enim testis ipse signo inspecto falsum nos proferre | |
| dixit, sed levitatem totius Asiae protulit, de qua nos et | |
| libenter et facile concedimus. Nostra igitur laudatio, quam | 10 |
| ille temporis causa nobis datam dicit, datam quidem con- | |
| fitetur, consignata creta est; in illo autem testimonio quod | |
| accusatori dicitur datum ceram esse vidimus. Hic ego, | 38.1 |
| iudices, si vos Acmonensium decretis, si ceterorum Phrygum | |
| litteris permoveri putarem, vociferarer et quam maxime | |
| possem contenderem, testarer publicanos, excitarem negotia- | |
| tores, vestram etiam scientiam implorarem; cera depre- | 5 |
| hensa confiderem totius testimoni fictam audaciam manifesto | |
| comprehensam atque oppressam teneri. Nunc vero non | |
| insultabo vehementius nec volitabo in hoc insolentius neque | |
| in istum nugatorem tamquam in aliquem testem invehar | |
| neque in toto Acmonensium testimonio, sive hic confictum | 10 |
| est, ut apparet, sive missum domo est, ut dicitur, commo- | |
| rabor. Etenim quibus ego laudationem istam remittam, | |
| quoniam sunt, ut Asclepiades dicit, leves, horum testi- | |
| monium non pertimescam. |