| Venio nunc ad Dorylensium testimonium; qui producti | 39.1 |
| tabulas se publicas ad Speluncas perdidisse dixerunt. | |
| O pastores nescio quos cupidos litterarum, si quidem nihil | |
| istis praeter litteras abstulerunt! Sed aliud esse causae | |
| suspicamur, ne forte isti parum versuti esse videantur. | 5 |
| Poena est, ut opinor, Dorylai gravior quam apud alios | |
| falsarum et corruptarum litterarum. Si veras protulissent, | |
| criminis nihil erat, si falsas, erat poena. Bellissimum | |
| putarunt dicere amissas. Quiescant igitur et me hoc in | 40.1 |
| lucro ponere atque aliud agere patiantur. Non sinunt. | |
| Supplet enim iste nescio qui et privatim dicit se dedisse. | |
| Hoc vero ferri nullo modo potest. Qui de tabulis publicis | |
| recitat eis quae in accusatoris potestate fuerunt non debet | 5 |
| habere auctoritatem; sed tamen iudicium fieri videtur, cum | |
| tabulae illae ipsae, cuicuimodi sunt, proferuntur. Cum | |
| vero is quem nemo vestrum vidit umquam, nemo qui | |
| mortalis esset audivit, tantum dicit: 'dedi,' dubitabitis, | |
| iudices, quin ab hoc ignotissimo Phryge nobilissimum | 10 |
| civem vindicetis? Atque huic eidem nuper tres equites | |
| Romani honesti et graves, cum in causa liberali eum qui | |
| adserebatur cognatum suum esse diceret, non crediderunt. | |
| Qui hoc evenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis | |
| sui non fuerit, idem sit gravis auctor iniuriae publicae? | 15 |
| Atque hic Dorylensis nuper cum efferretur magna fre- | 41.1 |
| quentia conventuque vestro, mortis illius invidiam in | |
| L. Flaccum Laelius conferebat. Facis iniuste, Laeli, si | |
| putas nostro periculo vivere tuos contubernalis, praesertim | |
| cum tua neglegentia factum arbitremur. Homini enim | 5 |
| Phrygi qui arborem numquam vidisset fiscinam ficorum | |
| obiecisti. Cuius mors te aliqua re levavit; edacem enim | |
| hospitem amisisti; Flacco vero quid profuit? qui valuit | |
| tam diu dum huc prodiret, mortuus est aculeo iam emisso | |
| ac dicto testimonio. At istud columen accusationis tuae, | 10 |
| Mithridates, postea quam biduum retentus testis a nobis | |
| effudit quae voluit omnia, reprensus, convictus fractusque | |
| discessit; ambulat cum lorica; metuit homo doctus et | |
| sapiens, ne L. Flaccus nunc se scelere adliget, cum iam | |
| testem illum effugere non possit, et, qui ante dictum testi- | 15 |
| monium sibi temperarit, cum tamen aliquid adsequi posset, | |
| is nunc id agat ut ad falsum avaritiae testimonium verum | |
| malefici crimen adiungat. Sed quoniam de hoc teste | |
| totoque Mithridatico crimine disseruit subtiliter et copiose | |
| Q. Hortensius, nos, ut instituimus, ad reliqua pergamus. | 20 |