| Caput est omnium Graecorum concitandorum, qui cum | 42.1 |
| accusatoribus sedet, Heraclides ille Temnites, homo ineptus | |
| et loquax, sed, ut sibi videtur, ita doctus ut etiam magistrum | |
| illorum se esse dicat. At, qui ita sit ambitiosus ut omnis | |
| vos nosque cotidie persalutet, Temni usque ad illam aeta- | 5 |
| tem in senatum venire non potuit et, qui se artem dicendi | |
| traditurum etiam ceteris profiteatur, ipse omnibus turpissi- | |
| mis iudiciis victus est. Pari felicitate legatus una venit | 43.1 |
| Nicomedes, qui nec in senatum ulla condicione pervenire | |
| potuit et furti et pro socio damnatus est. Nam princeps | |
| legationis, Lysania, adeptus est ordinem senatorium, sed | |
| cum rem publicam nimium amplecteretur, peculatus damna- | 5 |
| tus et bona et senatorium nomen amisit. Hi tres etiam | |
| aerari nostri tabulas falsas esse voluerunt; nam servos | |
| novem se professi sunt habere, cum omnino sine comite | |
| venissent. Decreto scribendo primum video adfuisse Ly- | |
| saniam, cuius fratris bona, quod populo non solvebat, prae- | 10 |
| tore Flacco publice venierunt. Praeterea Philippus est, | |
| Lysaniae gener, et Hermobius, cuius frater Pollis item pecu- | |
| niae publicae est condemnatus. Dicunt se Flacco et eis | |
| qui simul essent drachmarum cciↄↄ iↄↄ dedisse. Cum | 44.1 |
| civitate mihi res est acerrima et conficientissima litterarum, | |
| in qua nummus commoveri nullus potest sine quinque prae- | |
| toribus, tribus quaestoribus, quattuor mensariis, qui apud | |
| illos a populo creantur. Ex hoc tanto numero deductus | 5 |
| est nemo. At cum illam pecuniam nominatim Flacco datam | |
| referant, maiorem aliam cum huic eidem darent in aedem | |
| sacram reficiendam se perscripsisse dicunt, quod minime | |
| convenit. Nam aut omnia occulte referenda fuerunt, aut | |
| aperte omnia. Cum perscribunt Flacco nominatim, nihil | 10 |
| timent, nihil verentur; cum operi publico referunt, idem | |
| homines subito eundem quem contempserant pertimescunt. | |
| Si praetor dedit, ut est scriptum, a quaestore numeravit, | |
| quaestor a mensa publica, mensa aut ex vectigali aut ex | |
| tributo. Numquam erit istuc simile criminis, nisi hanc | 15 |
| mihi totam rationem omni et personarum genere et littera- | |
| rum explicaris. |