| Vel quod est in eodem decreto scriptum, homines claris- | 45.1 |
| simos civitatis amplissimis usos honoribus hoc praetore | |
| circumventos, cur hi neque in iudicio adsunt neque in | |
| decreto nominantur? Non enim credo significari isto loco | |
| illum qui se erigit Heraclidam. Vtrum enim est in claris- | 5 |
| simis civibus is quem iudicatum hic duxit Hermippus, qui | |
| hanc ipsam legationem quam habet non accepit a suis | |
| civibus, sed usque Tmolo petivit, cui nullus honos in sua | |
| civitate habitus est umquam, res autem ea quae tenuissimis | |
| committebatur huic una in vita commissa sola est? Custos | 10 |
| T. Aufidio praetore in frumento publico est positus; pro | |
| quo cum a P. Varinio praetore pecuniam accepisset, celavit | |
| suos civis ultroque eis sumptum intulit. Quod postea | |
| quam Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque | |
| patefactum est, cumque eadem de re Cn. Lentulus, qui | 15 |
| censor fuit, Temnitarum patronus, litteras misisset, Hera- | |
| clidam istum Temni postea nemo vidit. Atque ut eius | 46.1 |
| impudentiam perspicere possitis, causam ipsam quae levis- | |
| simi hominis animum in Flaccum incitavit, quaeso, cogno- | |
| scite. Fundum Cymaeum Romae mercatus est de pupillo | |
| Meculonio. Cum verbis se locupletem faceret, haberet | 5 |
| nihil praeter illam impudentiam quam videtis, pecuniam | |
| sumpsit mutuam a Sex. Stloga, iudice hoc nostro, primario | |
| viro, qui et rem agnoscit neque hominem ignorat; qui | |
| tamen credidit P. Fulvi Nerati, lectissimi hominis, fide. | |
| Ei cum solveret, sumpsit a C. M. Fufiis, equitibus Ro- | 10 |
| manis, primariis viris. Hic hercule 'cornici oculum,' | |
| ut dicitur. Nam hunc Hermippum, hominem eruditum, | |
| civem suum, cui debebat esse notissimus, percussit. Eius | |
| enim fide sumpsit a Fufiis. Securus Hermippus Temnum | |
| proficiscitur, cum iste se pecuniam quam huius fide | 15 |
| sumpserat a discipulis suis diceret Fufiis persoluturum. | |
| Habebat enim rhetor iste discipulos quosdam locupletis, | 47.1 |
| quos dimidio redderet stultiores quam acceperat; neminem | |
| tamen adeo infatuare potuit ut ei nummum ullum crederet. | |
| Itaque cum Roma clam esset profectus multosque minutis | |
| mutuationibus fraudavisset, in Asiam venit Hermippoque | 5 |
| percontanti de nomine Fufiano respondit se omnem pecu- | |
| niam Fufiis persolvisse. Interim, neque ita longo inter- | |
| vallo, libertus a Fufiis cum litteris ad Hermippum venit; | |
| pecunia petitur ab Hermippo. Hermippus ab Heraclida | |
| petit; ipse tamen Fufiis satis facit absentibus et fidem | 10 |
| suam liberat; hunc aestuantem et tergiversantem iudicio | |
| ille persequitur. A recuperatoribus causa cognoscitur. | |
| Nolite existimare, iudices, non unam et eandem omnibus | 48.1 |
| in locis esse fraudatorum et infitiatorum impudentiam. | |
| Fecit eadem omnia quae nostri debitores solent; negavit | |
| sese omnino versuram ullam fecisse Romae; Fufiorum se | |
| adfirmavit numquam omnino nomen audisse; Hermippum | 5 |
| vero ipsum, pudentissimum atque optimum virum, veterem | |
| amicum atque hospitem meum, splendidissimum atque | |
| ornatissimum civitatis suae, probris omnibus maledictisque | |
| vexat. Sed cum se homo volubilis quadam praecipiti cele- | |
| ritate dicendi in illa oratione iactaret, repente testimoniis | 10 |
| Fufiorum nominibusque recitatis homo audacissimus per- | |
| timuit, loquacissimus obmutuit. Itaque recuperatores contra | |
| istum rem minime dubiam prima actione iudicaverunt. | |
| Cum iudicatum non faceret, addictus Hermippo et ab hoc | |
| ductus est. Habetis et honestatem hominis et auctoritatem | 49.1 |
| testimoni et causam omnem simultatis. Atque is ab Her- | |
| mippo missus, cum ei pauca mancipia vendidisset, Romam | |
| se contulit, deinde in Asiam rediit, cum iam frater meus | |
| Flacco successisset. Ad quem adiit causamque ita detulit, | 5 |
| recuperatores vi Flacci coactos et metu falsum invitos iudi- | |
| cavisse. Frater meus pro sua aequitate prudentiaque de- | |
| crevit ut, si iudicatum negaret, in duplum iret; si metu | |
| coactos diceret, haberet eosdem recuperatores. Recusavit | |
| et, quasi nihil esset actum, nihil iudicatum, ab Hermippo | 10 |
| ibidem mancipia quae ipse ei vendiderat petere coepit. | |
| M. Gratidius legatus, ad quem est aditum, actionem se | |
| daturum negavit; re iudicata stari ostendit placere. Iterum | 50.1 |
| iste, cui nullus esset usquam consistendi locus, Romam se | |
| rettulit; persequitur Hermippus, qui numquam istius impu- | |
| dentiae cessit. Petit Heraclides a C. Plotio senatore, viro | |
| primario, qui legatus in Asia fuerat, mancipia quaedam | 5 |
| quae se, cum iudicatus esset, per vim vendidisse dicebat. | |
| Q. Naso, vir ornatissimus, qui praetor fuerat, iudex sumitur. | |
| Qui cum sententiam secundum Plotium se dicturum osten- | |
| deret, ab eo iudice abiit et, quod iudicium lege non erat, | |
| causam totam reliquit. Satisne vobis, iudices, videor ad | 10 |
| singulos testis accedere neque, ut primo constitueram, | |
| tantum modo cum universo genere confligere? |