| Venio ad Lysaniam eiusdem civitatis, peculiarem tuum, | 51.1 |
| Deciane, testem; quem tu cum ephebum Temni cognosses, | |
| quia tum te nudus delectarat, semper nudum esse voluisti. | |
| Abduxisti Temno Apollonidem; pecuniam adulescentulo | |
| grandi faenore, fiducia tamen accepta, occupavisti. Hanc | 5 |
| fiduciam commissam tibi dicis; tenes hodie ac possides. | |
| Eum tu testem spe recuperandi fundi paterni venire ad testi- | |
| monium dicendum coegisti; qui quoniam testimonium | |
| <nondum> dixit, quidnam sit dicturus exspecto. Novi genus | |
| hominum, novi consuetudinem, novi libidinem. Itaque, | 10 |
| etsi teneo quid sit dicere paratus, nihil tamen contra dis- | |
| putabo prius quam dixerit. Totum enim convertet atque | |
| alia finget. Quam ob rem et ille servet quod paravit, et | |
| ego me ad id quod adtulerit integrum conservabo. |